Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

Sanctissimus Dominus Noster Leo XIII. Pontifex Maximus, in audientia 25. Maji anni 1884. duo volumina huius operis, Eidem devotissime oblata, acceptando, offerentes hoc sermone affatus est: Dilecti Filii. Tabularium Vaticanum sponte et libenter eruditorum virorum industriíe pátere iussimus, ut veterum pervestigatio monumentorum disciplinis historicis maius lumen afferret. Volumus enim et debemus, quantum possumus (quse est Apostoliae Sedis hasreditaria laus) bene mereri de studiis optimis, et artes omnes, quae ad incrementa humanitatis pertinent, singulari cura patrocinioque tueri. Praeterea nihil est, quod Ecclesias aut Pontiíicibus Maximis ab inquisitione veri metuamus; quin immo non exiguam utilitatis spem in ea ipsa inquisitione positam certo scimus. Etenim monu­menta rerum gestarum explorate cognita multum valere possunt ad illustranda Ecclesiae Romanique Pontiíicatus benefacta, emendatis confutatisque pluribus, quas hominum aut incuria fudit aut invidia peperit, opinionibus.

Next

/
Thumbnails
Contents