Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)

PRSEFATIO. XI de Varadino, Archiepiscopi Colocensis, nunc non solum hoc fuisse verum nomen certo credimus, sed cognoscimus etiam fratrum, consanguine­orum, imo patris matrísque eius nomina. Similiter ex stirpe de Paks, praeter iam supra memoratum abbatem Eustachium, adhuc unam virgi­nem et quinque viros invenimus, singulos una cum uxore sua. Non secus historici nominis stirpes Imreffy de Szerdahely, Török de Enying, Sárkány de Akosháza, Zerechen de Mesztegnyö, Széchv de Gálszécs, Apafy de Nagyfalu, etc. magis magisque, et quidem documentis, quae nullo modo in dubium vocari possint, illustratas videmus. Coaevomm fide dignae confessiones eae sunt in loco sacro, in sollenni vitae suae momento, et de iis rebus, quas ipsi optime scire poterant. Ex quibus inscriptionibus sacra quoque Hungáriáé história uberiorem accipiet lucem. Longus dignitate ecclesiastica ornatorum: episcoporum, abbatum, praepositorum secularium atque regularium in his inscriptionibus cernitur ordo; ecclesiarum vero cathedralium et collegiatarum, vix unn et altéra excepta, plura fere membra ibi invenias. Mentione dignae maximé sunt ecclesiae, quae esse iam desierunt, et in historicis solum monumentis memorantur, ut ecclesia collegiata S. Joannis Bapt. Quinqueecclesiis et Varadini, S. Georgii Strigonii, Tituliensis et Bácsiensis, etc. Ex monaste­riis Béla, Bozók, Toplicza, Földvár, Kács, Jánosi etc. memorantur. Monasterii quoque de Kács, quod in honorem SS. Petri et Pauli Apostolorum fundatum erat, hucusque unice notus abbas, Gregorius (1291) 1 socium ex his inscriptionibus nanciscitur, id quod etiam abba­tiam hanc adhuc anno 1493. exstitisse testatur. Sed uberrimam rerum cognitionem ex his chartis haurient topogra­phiarum scriptores, proesertim quoad clerum curatum et altarium rectores, quorum, quum utpote in pagis dispersi quamvis maximé salutari, tamen humiliore fungerentur officio, nulla fere ad nos pervenerit memória. Ex digniorum memoratu parochiarum possessoribus parochi de Patak, Kolos­vár, Déva, Lippa, Segesvár, Holdvilág, Besztercze, Alba-Julia, Siklós, Feled, Rimaszombat, Szár-Berény, etc., altarium vero rectores de Vara­dino, Agria, Erdőd, Bánmonostora (in dioec. Sirmiensi), Lippa, Quinque­ecclesiis, Varadino-Petri, Salomvára etc. memoriae traduntur. Clerum in singulis regionibus animarum curae praepositum illis etiam temporibus arctius collegiale constringebat vinculum, iisdem etenim die­1 KANDRA K. : Adatok az egri egyházmegye történetéhez. Fasciculi 2. pag. 366.

Next

/
Thumbnails
Contents