Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)
PRJEFATIO. IX scriptasque in tabulariis quaeras. Rara admodum chronica, raros item, neque semper quibus fidem habere possis, invenias commentarios. Rerum memória ex plurimis sane, quae in omnibus orbis terrarum partibus dispersa sunt documentis conquirenda et concinnanda est, sicubi, imprimis apud nos in Hungaria, unde rerum monumenta, omniaque, quae studiis et artibus efFecta essent, non ab hoste modo, sed et quorum amicitia utebamur, in omnem terrarum orbem dissipata sunt ita, ut vei vestigia eorum admodum pauca apud nos praesto sint. Si vei exigua viliorisque momenti documenta plura simul, ut in codice, de quo hic tractatur, inveniantur, ut integrum tomum efficiant, magnó sane ad rerum notitiam lucro apponendum est. Quod de maioribus nostris opiparis sumptibus erectae basilicae et gothico more structae aedes sacrae, quae e medio aevo passim supersunt; quod supellectilia ecclesiastica: calices, monstrantiae, antiphonalia etc. mira arte effecta et exornata excelse loquuntur, idem tenuiore voce praedicant exigua haee monumenta. Longius hinc Romám illis temporibus erat; citius hodie faciliusque Neo-Eboracum pervenias. Quam vera, dedita devotaque pietas religiosa inflammaverit fidelium animos, qui tam longinquo se committerent itineri! Et tamen multi, multi susceperunt iter! Quanti fuerint tunc spirituales Ecclesiae thesauri; quam cara atque pretiosa martyrum sepulchra; quantus fidelium erga Sanctissimum Patrem amor: exigua haec documenta canora testantur voce. Nemo fere, nisi qui inevitabili detinerentur impedimento, domi remanserit. Sed flagrans animi sui desiderium piissimosque pectoris sensus ad visitanta Apostolorum limina peregrinantium votis adiunxit, promittique sibi ab iis strenue oravit, ut sui in sacro meminissent loco nomenque suum libro confraternitatis inscriberent. Et sane, dum inter hungaros, qui Eugenii IV. P. temporibus confraternitatem intraverant, pueros non invenimus, uxorem quoque nonnisi unicam, quae una cum marito aeternam invisisset Urbem: Sixti IV. temporibus iam vix invenias maritum vei uxorem, qui coniugem suum atque liberos non inscripsissent; etiam clerici inscribunt antistites, parentes vei consanguineos suos. Quaerere quasi videntur omnes quem in partém gaudii sui et felicitatis vocare possint? Quibus exiguis documentis adhuc etiam aliis de rebus edocemur. Patriae nostrae medio aevo, inde ab Astrici, Archiepiscopi Hungáriáé ad coronam quaerendam legatione, sed imprimis seculo XV. crebram cum Italia intercessisse consvetudinem nemo non novit. Sed consvetudiMonum. Vaticana. Series I. Tom. V. t>