Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)

In primo statim libri folio superius memorata Eugenii IV. Pontificis bulla a. 1446. data legitur, vividissimis coloribus expicta initiali litera, cuius interiora sertis redimitum Pontificis huius insigne exhibent. Insequitur rubrum libri: «In nomine patris. . . -» 1 In sequenti folio incipiunt inscriptiones, primo loco, ut memoratum est, Eugenii Pontificis. In inseribendo nullus adhuc tunc ordo servabatur; quisque, ut sibi libitum esset, et ubi librum forte aperuisset, se inscripsit. Sic ex primis statim inscriptis quidam anno 1449. inscriptus in folio 234b., quidam autem anno 1475. in folio 458a. invenitur. In prioribus tamen plerumque foliis inscriptiones fiebant, sed horum quoque per tri— ginta inde ab Eugenii P. anno 1446. data bulla annos ne 64 quidem completa sunt. Unde indubium esse videtur confraternitatem Sancti Spiri­tus illis adhuc temporibus non longe fuisse dilatatam. Quo permotus Sixtus IV. P. ut superius memoratum est, bulla anno 1477. data trans­formandam illám statuit. Bulla haec in ff. 65—68 voluminis huius continetur, quam (f. 69 a.) Pontificis iam memorata, manu propria facta inscriptio sequitur. Hoc est in toto volumine maximé attritum folium: permulti utique aspexisse, legisse et, ut pius quondam mos secum túlit, exosculati fuisse videntur senili trementique manu scriptas literas. Hinc iam certus incipit sevrari inscriptionum ordo. In folio 85a. inscriptum est: «Confraternitas Sixti incipit» et fólia, quae inde sequuntur, iam singulis alphabeti litteris signata in classes distributa sunt, reservatis sub singulis literis iam maiore, iam minőre numero foliis Sub A 25, sub B 20, sub C 19, et sic porro; sed sub X et Z nonisi singulis, quod ab his literis pauca tantum nomina inci­piunt. Abhinc etenim qui confraternitatem intrasset, nomen sub litera primae nominis sui baptismalis literae respondente inscripsit. Sed classes foliorum sic praevie constitutae non diu satis loci inscribendis nominibus praebuerunt. Sic classis literae M, quamvis 23 complecteretur fólia, tamen ita completa est, ut post Z altéra classis literae M aperienda fuisset; et in altéra hac classe etiam completa sunt tria fólia. Quo novus inscriptio­1 «In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Incipit liber fraternitatis Sancti Spiritus et Sancte Marié in Saxia de Urbe. Et omnes, qui sunt de hac sancta confraternitate vei se inscri­bere facient, consequuntur plenariam remissionem omnium peccatorum suorum in mortis arti­culo, et quod in ingressu confraternitatis ipsius possunt etiam in reservatis de preteritis pro semel absolvi. Solutis tamen primo tribus ducatis et annuatim uno grosso, quorum decem faciunt unum ducatum, pro sustentatione pauperum egrotantium et proiectorum dicti hospitalis, sicut apparet in privilegio domini Eugenii Pape quarti exscripto in antecedenti folio huius libri.»

Next

/
Thumbnails
Contents