Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

4 1396. I). NOVEMBR1S. II. 1 396. 1 3. Novembris. Nicolaum Abbatem Szekszárdiensem in numerum Capellanorum pontificiorum recipit. (Anni 7. 8. 9. Liber IV. f. 107. a. Anni VIII. f. 97. Fejér, Cod. Dipl. X. II. v. 359. p. Koller. Hist. ep. Quinqueeccl. III. t. 319. p.) Bonifacius etc. Dilecto filio Nicolao Abbati Monasterii Sancti Salva­toris de Saxardia, ordinis sancti Benedicti, Quinqueecclesiensis diocesis, Capellano nostro salutem etc. Virtutibus clarens. Dátum Rome apud San­ctum Petrum Idibus Novembris Anno Octavo. III. 1396. 20. Novembris. Joanni de Kozár concedit, ut per confessarium pro suo lubitu eligendum absolvi possit. (Anni VIII. —.) Bonifacius etc. Dilecto filio Johanni Emerici de Kozar, presbitero Transilvaniensis diocesis, salutem etc. Provenit ex tue devotionis afFectu, quo nos et Romanam ecclesiam revereris, ut petitiones tuas, illas pre­sertim, que anime tue salutem respiciunt, ad exauditionis gratiam admit­tamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut confessor tuus, quem duxeris eligendum, omnium peccatorum tuorum, de quibus corde contrito et ore confessus fueris, totiens, quotiens tibi placuerit et videbitur oportunum, plenam remissionem auctoritate apostolica concedere valeat, devotioni tue tenore presentium indulgemus. . . . Nulli ergo . . . Siquis autem . . . Dátum Rome apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalen­das Decembris Anno Octavo.

Next

/
Thumbnails
Contents