Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
I. MÁRTII. 45 LXIII. 139S. 1. Mártii. Johanni Nicolai archidiaconatum Nógrádiensem in ecclesia Strigoniensi denuo confert. (Anni IX. Liber 7. —.) Bonifacius . . Dilecto filio Officiali Strigoniensi salutem . . . Exhibita nobis nuper pro parte dilecti filii Johannis Nicolai, canonici Strigoniensis, petitio continebat, quod olim archidiaconatu Neugradiensi in ipsa ecclesia Strigoniensi, quem quondam Dominicus Sclavi, Archidiaconus Neugradiensis in ipsa ecclesia, dum viveret, obtinebat, per ipsius Dominici obitum, qui extra Romanam Curiam decessit, vacante, venerabilis fráter noster Johannes, Archiepiscopus Strigoniensis, eundem archidiaconatum sic vacantem predicto Johanni, tunc eiusdem ecclesie Custodi, . . . contulit . . . ipseque Johannes eundem archidiaconatum vigore collationis . . . huiusmodi assecutus illám extunc tenuit, et possedit, prout tenet et possidet pacifice et quiete, custodia eiusdem ecclesie, quam tunc obtinebat, per eum libere et omnino dimissa. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Johannes dubitet collationem . . . predictam ex certis causis viribus non subsistere, Nos volentes eundem Johannem, apud nos de vite ac morum honestate . . . commendatum, . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus archidiaconatum predictum, cuius fructus . . . quadraginta marcharum argenti . . . valorem annuum . . . non excedunt, prefato Johanni . . . conferas. Non obstantibus, . . . quod idem Johannes ... in predicta Strigoniensi et in Waradiensi ac Transilvanensi et sancte Marié Posmnensis (sic. Cibiniensis), Strigoniensis diocesis, ecclesiis canonicatus et prebendas, quorum omnium fructus . . . centum marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Mártii Anno Nono.