Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
autem, prefatus Ladislaus Benedicti, qui intrusionem suam huiusmodi in dictis canonicatu et prebenda per plures annos continuaverat, fructus percipiendo ex eisdem, predictis sententiis quoad restitutionem fructuum, per eum sic indebite perceptorum, nondum paruerit, pro parte dicti Johannis nobis fűit humiliter supplicatum, ut sibi super hoc de oportuno remedio providere dignaremur. Nos igitur attendentes, quod parum esset sententias ferri, nisi debite mandarentur executioni . . . Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . si ita est, ad plenam executionem dictarum sententiarum, quoad restitutionem fructuum huiusmodi per ipsum Ladislaum Benedicti ex dictis canonicatu et prebenda a tempore intrusionis huiusmodi perceptorum, et qui interim percipi potuerunt, contra eundem Ladislaum Benedicti perinde procedatis, acsi huiusmodi sententie contra eum late forent. Et nichilominus legitimis super hiis . . . servatis processibus, eos, quotiens expedierit, aggravetis. . . . Invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis; Nos insuper prefato Nicolao Vordis ac omnibus et singulis causarum dicti Palatii auditoribus et quibuscumque aliis auctoritate predicta districtius inhibentes, ne prefatum Ladislaum Benedicti super eisdem canonicatu et prebenda vei eorum occasione audire aut in huiusmodi causa ulterius procedere seu in ea aliquid attemptare presumant, donec et quousque idem Ladislaus Benedicti huiusmodi sententiis, litteris et processibus etiam quoad restitutionem fructuum predictorum pareat et intendat plenarie et cum effectu, predictis et quibuscumque aliis commissionibus obtentis et obtinendis ac constitutionibus apostolicis necnon stilo prefate Curie et aliis contrariis non obstantibus quibuscumque . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Octavo Idus Decembris Anno Tertiodecimo. CCCCLIII. 1401. 8. Decembris. Gregorium Thomae, ob perceptas decimas oppidi Wyla excommunicatum, absolvit. (Anni XIII. Liber a. f. 101.) Bonifacius etc. Dilecto íilio Gregorio Thome, presbytero Colocensis diocesis, salutem etc. Sedes Apostolica, pia mater, recurrentibus ad eam cum humilitate filiis post excessum libenter propitiam se exhibet et