Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
CCCCXL1II. 1401. 16. Octobris. Ut Dionisius de Körös, canonicus Zagrabiensis, custodiam Csázmensem assequatur, executores constituit. (Anni XII. Liber B. f. 21 b.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis sancte Marié Zagrabiensis ac sancte Marié de Lanstroz, Aquilegensis diocesis, monasteriorum Abbatibus salutem etc. Yite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filius Dyonisius Mathei de Crisio, canonicus Zagrabiensis, . . . commendatur, Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque . . . custodia ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, ex eo vacaverit et vacet ad presens, quod dilectus filius Thomas Brumeni, rector parochialis ecclesie beate Virginis, Albe dicte, site prope Budám Veterem, Vesprimiensis diocesis, olim dictam custodiam, que curata est, tunc obtinens, prefatam parochialem ecclesiam, tunc vacantem, auctoritate ordinaria sibi collatam extitit pacifice assecutus, Nos Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . custodiam predictam . . . cuius fructus viginti quinque marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt . . . prefato Dyonisio auctoritate nostra conferre et assignare curetis. Non obstantibus . . ., quod idem Dyonisius, ut asserit, canonicatum et prebendam ecclesie Zagrabiensis, quorum etiam vigintiquinque marcharum argenti puri, obtinet et dudum sibi de parochiali ecclesia sancte Crucis de Crisio, dicte Zagrabiensis diocesis, tunc certo modo vacante, cuius etiam vigintiquinque marcharum argenti fructus . . . annuum valorem non excedunt, cuiusque possessionem nondum habét, fűit auctoritate apostolica provisum et de prepositura ecclesie Zagrabiensis predicte ... si actu quovis modo vacaret, etiam auctoritate predicta exstitit concessum . . . provideri. Nos enim cum dicto Dyonisio, ut predictam custodiam, si sibi eam vigore presentium conferri contigerit, libere recipere et unacum dicta ecclesia parochiali, si ipsam assequatur, licité retinere valeat, ipsasque custodiam et parochialem ecclesiam simul vei successive . . . dimittere et loco dimissi . . . aliud simile beneficium . . . recipere valeat . . . dispensamus. Volumus autem, quod, quamprimum idem Dyonisius custo-