Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

a quocumque malueris, catholico Antistite, gratiam et communionem Apostolice Sedis habente, ascitis et in hoc sibi assistentibus duobus vei tribus aliis catholicis Episcopis, similem gratiam et communionem haben­tibus, munus consecrationis recipere valeas . . . plenam et liberam con­cedimus tenore presentium facultatem. Volumus autem, quod idem Anti­stites (sic), qui tibi prefatum munus impendet, postquam illud tibi impenderit, a te nostro et Romane ecclesie nomine fidelitatis debite soli­tum recipiat iuramentum iuxta formám, quam sub bulla nostra mittimus interclusam, ac formám iuramenti, quod te prestare contigerit nobis de verbo ad verbum per tuas patentes litteras, tuo sigillo signatas, per pro­prium nuncium quantocius destinare procures, quodque per hoc Colo­censi Archiepiscopo, cui prefata ecclesia metropolitico iure subesse dino­scitur, nullum imposterum preiudicium generetur. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Septimo Idus Augusti Anno Duodecimo. CCCCXXVI. 1401. 12. Augusti. Stephano Andreas, parocho de Nárt, canonicatum Zagrabiensem confert. (Anni XII. Liber B. f. 37.) Bonifacius etc. Dilecto filio Stephano Andree, canonico ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, salutem . . . Volentes tibi . . . gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Zagrabiensis . . . apostolica tibi auctoritate conferimus; prebendam vero necnon beneficium ecclesiasticum . . . cuius . . . fructus quinquaginta marcharum argenti . .. valorem annuum non excedunt, ad venerabilis fratris nostri . . . Epi­scopi . . . Zagrabiensis et dilectorum filiorum . . . Capituli . . . collatio­nem . . . pertinens conferendum tibi . . . donationi apostolice reserva­mus . . . Non obstantibus . . . quod, ut asseris, canonicatum et prebendam ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis ac parochialem ecclesiam Omnium Sanctorum de Naarth, 1 Zagrabiensis diocesis, nosceris obtinere. Volumus autem, quod quamprimum vigore presentium dignitatem aut personatum . . . fueris pacifice assecutus, dictam parochialem eccle­1 Nárt iuxta fluvium Száva in com. Zagrab.

Next

/
Thumbnails
Contents