Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

m 1)01. II. JULII. bus apud nos dilectus filius Michael Blasii de Montegrech, 1 clericus Zagrabiensis diocesis, fidedigno commendatur testimonio, Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et prebenda ecclesie Zagrabiensis, quos quondam Blasius dic­tus Custos, . . . obtinebat per ipsius Blasii obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, . . . vacaverint et vacent ad presens, Nos volentes prefato Michaeli . . . gratiam facere specialem, Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . canonicatum et prebendam predic­tos, quorum fructus . . . sexaginta ducatorum auri . . . valorem annuum, ut ipse Michael asserit, non excedunt, . . . prefato Michaeli auctoritate nostra conferre et assignare curetis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Octavo Idus Julii Anno Duodecimo. CCCCXVIL 1401. II. Julii. Bartholomeum de Béla, presbyterum Zagrabiensis dioecesis, provisioni pontificiae renitentem, atque ideo excommunicatum, cum plenam satisfactionem praestiterit, absolvi iubet. (Anni XII. Liber j. f. 262.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Zagrabiensis salutem etc. Sedes Apostolica, pia mater, recurrentibus ad eam cum humilitate filiis post excessum libenter se propitiam exhibet et benignam. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Bartholomei de Bela, presby­teri Zagrabiensis diocesis, petitio continebat, quod, cum olim dilectus filius Laurentius, Abbas monasterii sancte Margarete de Garab, ordinis sancti Benedicti Collocensis et dicte Zagrabiensis diocesis, in causa per eum tunc contra quemdam Stephanum, monachum, dicti monasterii, super regimine et administratione monasterii prefati, in quibus idem Stephanus se intruserat, et illa occupaverat et detinuerat indebite occu­pata, de quibus tunc per obitum quondam Thome, ultimi ipsius monas­terii Abbatis, extra Romanam Curiam defuncti, vacantibus de persona dicti Laurentii duxerimus pro videndum, mota et in Palatio apostolico coram diversis causarum dicti Palatii auditoribus diutius ventilata, tres pro se et contra prefatum Stephanum, per quas Stephanus ab occupatione 1 Idem, quod hodierna civitas Zagrab.

Next

/
Thumbnails
Contents