Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
in ipsius parochialis ecclesie rectorem auctoritate predicta instituit, ipseque Johannes Georgii vigore presentationis et institutionis huiusmodi possessionem ipsius parochialis ecclesie extitit pacifice assecutus. Cum autem . . . prefatus Johannes Georgii dubitet, presentationem et institutionem predictas ex eo, quod de presentatione predicta aliter, quam per litteras dicti Ladislai, ipsius sigillo sigillatas, ut creditur, constare non potest et ex certis aliis causis viribus non subsistere . . . Nos presentationem et institutionem huiusmodi ratas habentes et gratas easque auctoritate apostolica confirmamus ac . . . Discretioni tue mandamus, quatenus prefatam parochialem ecclesiam, cuius fructus . . . quinquaginta marcharum argenti puri . . . valorem annuum .. . non excedunt . . . etiamsi inter dile— ctos filios Ladislaum Nicolai et Petrum Schelkey seu aliquos alios lis pendeat seu remanserit indecisa . . . eidem Johanni Georgii auctoritate nostra conferas et assignes. Non obstantibus ... Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendis Julii Anno Duodecimo. CCCCXV. 14.01. 1. Julii. Canonicatum Albaregalensem, hucusque litigiosum, Blasio Stephani, parocho de Ósi, confert. (Anni XII. Liber I. A. f. 222.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Omnium Sanctorum Vesprimiensis ac sancti Nicolai Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, ecclesiarum Prepositis salutem . . . Vite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus íilius Blasius Stephani, rector parochialis sancti Laurentii de Ewsy, 1 Vesprimiensis diocesis, . . . commendatur, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Blasii petitio continebat, quod, licet olim canonicatu et prebenda ecclesie sancte Marié Alberegalis, dicte diocesis, quos quondam Blasius Seyr . . . obtinebat, per ipsius Blasii Seyr obitum, qui extra Romanam [Curiam] diem clausit extremum, vacantibus, quondam Blasius Nicolai, canonicus dicte ecclesie, eosdem canonicatum et prebendam vigore quarundam litterarum apostolicarum, per quas canonicatum ipsius ecclesie obtinens, prebendam expectabat in eadem, infra tempus legitimum acceptasset et sibi provideri íecisset 1 Ősi in comitatu Veszprém.