Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

342 I/FOI. 16. JUNIL. feras et assignes . . . Contradictores . . . Non obstantibus . . . quod dictus Gregorius, ut asserit, parochialem ecclesiam predictam, cuius fructus . . . octo marcarum argenti puri . . . valorem annuum non excedunt, nosci­tnr obtinere . . . Volumus autem, quod alterum ex archidiaconatu et parochiali ecclesia predictis pro aliquo alio beneficio ecclesiastico cum eorum reliquo compatibili infra . . . triennium permutare alioquin dictum parochialem ecclesiam, quam extunc vacare decernimus, omnino dimittere teneatur . . . Dátum Rome apud Sanctum Petrum Decimooctavo Kalen­das Julii Anno Duodecimo. CCCCVIII. 1401. 16. Junii. Parochialem ecclesiam de Szőllös iisdem, ac ecclesia s. Marci de Venetiis, indulgentiis gaudere decernit. (Anni XII. Liber IV. f. 127.) Bonifacius . . . Universis Christifidelibus . . . salutem . . . Cupientes igitur, ut ecclesia parochialis sancti Demetrii de Zeuleus, Quinqueeccle­siensis diocesis, congruiis honoribus frequentetur et etiam conserve­tur . . ., omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festivitate sancti Luce a primis vesperis usque ad secundos vesperos eiusdem festivitatis ecclesiam ipsam devote visitaverint annuatim, et ad conservationem huius­modi manus porrexerint adiutrices, illám indulgentiam et remissionem peccatorum . . . concedimus, quam visitantes ecclesiam sancti Marci de Venetiis, Castellane diocesis, in festő Ascensionis domini nostri Jesu Chri­sti quomodolibet consequuntur. Et nichilominus ... sex presbyteris . . . in eadem festivitate et tribus diebus eandem festivitatem immediate pre­cedentibus, ad hoc per rectorem prefate ecclesie deputandis, ut ipsi con­fessiones omnium et singulorum fidelium . . . audire et . . . debitam absolutionem impendere valeant, nisi forte talia fuerint, propter que Sedes Apostolica sit merítő consulenda, . . . tenore presentium indulge­mus . . . Dátum Rome apud Sanctum Petrum Decimosexto Kalendas Julii Anno Duodecimo.

Next

/
Thumbnails
Contents