Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

cccxc. 1401. 17. Április. Mattheo Dominici beneficium in dioecesi Zagrabiensi confert. (Anni XII. Liber 124. f. 120.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Zagrabiensis salu­tem . . . Volentes itaque dilectum filium Matheum Dominici, clericum Zagrabiensis diocesis, . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue . .. mandamus, quatenus, si per diligentem examinationem eundem Matheum ad curatum beneficium obtinendum ydoneum esse reppereris, . . . cum cura, vei sine cura, et si forsan ita esse non inveneris, dummodo ipsum alias post diligentem examinationem ad obtinendum beneficium sine cura ydoneum esse reppereris, super quibus tuam conscientiam oneramus, sine cura dumtaxat beneficium ecclesiasticum, cuius fructus . . . si cum cura, vigintiquinque, si vero sine cura fuerit, decem et octo marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, ad collationem . . . vene­rabilis fratris nostri . . . Episcopi et dilectorum filiorum Capituli Zagra­biensis . . . pertinens, dummodo canonicatus et prebenda ecclesie Cathe­dralis non existat, si quod vacat ad presens vei cum vacaverit, conferendum eidem Matheo . . . donationi tue ... reserves Con­tradictores . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quintodecimo Kalendas Maii Anno Duodecimo. CCCXCI. 1401. 17. Április. Episcopo Corbaviensi committit, ut Andreám Jelmcomh inter canonicos Segnienses adsciscat. (Anni XII. Liber 120. f. 98.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Corbaviensi salutem . . . Volentes igitur dilectum filium Andreám Jelmcomh, rectorem altaris sancte Agnetis, sine cura, in ecclesia sancti Petri extra muros Signienses siti . . . favore prosequi . . . Fraternitati tue ... mandamus, quatenus,

Next

/
Thumbnails
Contents