Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

ji6 I40I. 8. ÁPRILIS. fenestram per murum intermediare, per quod Corpus dominicum, verbum Dei et alia divina officia celebrare, videre et audire possitis, licentiam concedere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur vestris in hac parte supplicationibus inclinati huiusmodi donationem ratam habentes et gratam, illám auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus. Et nichilominus, ut in prediolo prefato fenestram huiusmodi decenter cum ornamentis ferreis, solitis et honestis, pro usu et habitatione ac causa huiusmodi licité construere valeatis plenam et liberam tenore presentium vobis auctoritate apostolica licentiam elargimur. Volumus autem ac sta­tuimus et etiam ordinamus, quod vos et moniales dicti vestri monasterii, ut premittitur, pro tempore existentes et commorantes gaudeant de cetero omnibus privilegiis, exceptionibus, immunitatibus et libertatibus et gratiis, quibus cetere moniales dicti vestri ordinis ex concessionibus apo­stolicis quomodolibet gaudent, seu etiam potiuntur. Nulli ergo . . . Si quis autem . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sexto Idus Április Anno Duodecimo. CCCLXXXIII. 1401. 8. Április. Conventionem inter Episcopum Agriensem ac Petrum Zudar de Olnad, ratione decimarum initam, ratihabet. (Anni XII. Liber 20. f. 249.) Bonifacius ... Ad futuram rei memóriám. Sincere devotionis affec­tus, quem dilecta in Christo filia Dorothea, relicta quondam Petri Zudar de Olnaad, quondam Bani Sclavonie, ad nos et Romanam gerit ecclesiam promeretur, ut votis suis, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicte Dorothee peti­tio continebat, quod olim bone memorie Michael, Episcopus Agriensis, dicto quondam Petro Zudar, tunc magisto Pincernarum regalium, eius marito suisque heredibus et successoribus per suas certi tenoris litteras indulsit, de non solvendo decimas tam debitas, quam etiam in futurum debendas, prout in litteris autenticis, inde confectis, sigillo dicti Episcopi munitis, quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, plenius continetur. Quare pro parte dicte Dorothee nobis fűit humiliter supplicatum, ut huismodi litteris et contentis in eisdem robur apostolice confirmationis adiicere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur

Next

/
Thumbnails
Contents