Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
CCCLXXIX. 1401. 28. Mártii. Joannem de Scepus, antea Episcopum Zagrabiensem, Archiepiscopum Colocensem demoninat. (Anni XII. Liber I. B. f. 238.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Johanni, Episcopo olim Zagrabiensi, in Archiepiscopum Colocensem electo, salutem ... Romanus Pontifex .. . Dudum siquidem bone memorie Nicolao, Archiepiscopo Colocensi, regimini Colocensi ecclesie presidente, Nos cupientes eidem ecclesie, cum eam vacare contingeret, . . . utilem et ydoneam presidere personam, provisionem eiusdem ecclesie ordinationi et dispositioni nostre ea vice duximus specialiter reservandam. Postmodum vero prefata ecclesia per eiusdem Nicolai Archiepiscopi obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, pastoris solatio destituta, Nos . . . demum ad te Episcopum olim Zagrabiensem, consideratis grandium virtutum meritis, quibus personam tuam earum largitor Dominus insignivit et quod tu, qui Zagrabiensi ecclesie, cuius régimén et administrationem dudum ex certis causis in nostris manibus resignasti, diu laudabiliter prefuisti, eandem Colocensem ecclesiam scies et poteris, auctore Domino, salubriter regere et feliciter gubernare, convertimus oculos nostre mentis. Intendentes igitur tam ipsi Colocensi ecclesie, quam eius gregi dominico salubriter providere de persona tua . . . prefate Colocensi ecclesie auctoritate apostolica providemus teque illi preficimus in Archiepiscopum et pastorem curam et admistrationem ipsius Colocensis ecclesie tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Kalendas Április Anno Duodecimo. Simili modo. Dilectis filiis Capitulo ecclesie Colocensis. Simili modo. Dilectis filiis Clero civitatis et diocesis Colocensis. Simili modo. Carissimo in Christo filio Sigismundo, regi Ungarie illustri. Simili modo. Dilectis filiis populo civitatis et diocesis Colocensis. Simili modo. Dilectis filiis universis vasallis ecclesie Colocensis. Simili modo. Venerabilibus fratribus universis Suffraganeis ecclesie Colocensis. Dátum ut supra.