Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
ccclxxvii. 1401. iy. Mártii. Privilegia Cisterciensis ordinis denuo coníirmat. (Anni XII. Liber C. f. 43.) Bonifacius ... Ad perpetuam rei memóriám. Hiis, que pro statu pacifico et tranquilitate monasteriorum et religiosarum personarum, Altissimo famulantium in eisdem, gratiose concessa sunt, ut illibata persistant, libenter, cum a nobis requiritur, apostolici muniminis adiicimus firmitatem. Sane siquidem pro parte dilectorum filiorum universorum Abbatum et Conventuum monasteriorum et aliorum locorum Cisterciensium ordinum petitio continebat, quod olim felicis recordationis Alexander, Papa IV. predecessor noster, votivis considerationibus ad id animum moventibus inductus, nonnulla privilegia, indulgentias et gratias, que eidem ordini generaliter et quibusdam ex eisdem Abbatibus et Conventibus specialiter, sub diversitate temporum Apostolica Sedes concesserat, prefatis ordini Abbatibus et Conventibus per suas litteras confirmavit et earundem litterarum patrocinio communivit et nichilominus monasteria dicti ordinis, ecclesias, grangias, domos, in quibus iidem Abbates et Conventus erant divinis obsequiis mancipati, cum omnibus bonis suis, que tunc rationabiliter possidebant, aut in futurum iustis módis, prestante Domino, possent adipisci, sub beati Petri et sua protectione suscepit, et ab omni iure Episcoporum et iurisdictione ordinaria exemit, et perpetuo liberavit, decernens omnes excommunicationis, suspensionis et interdicti sententias, si quas in dictos Abbates et Conventus vei eorum aliquos aut monasteria seu quelibet loca dicti ordinis per quoscumque Episcopos aut alios prelatos vei iudices ordinarios promulgatas irritas et inanes, prout in predictis litteris, quarum tenores presentibus inseri fecimus plenius continetur. Quare pro parte dictorum Abbatum et Conventuum nobis fűit: humiliter supplicatum, ut eisdem, tam ipsius Alexandri predecessoris nostri, quam quibuscumque aliis privilegiis indulgentiis et gratiis huiusmodi dicto ordini generaliter vei aliquibus ex Abbatibus et Conventibus predictis specialiter quoquomodo concessis robur apostolice confirmationis adiicere de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque vestigiis eorundem predecessorum feliciter inherentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, omnia