Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
quoscumque alios, in dicta ecclesia iam forsan intrusos vei imposterum intrudendos, iuxta ipsarum continentiam litterarum, quoad possessionem eiusdem ecclesie prefato Georgio dumtaxat tradendam, perinde procedatis ac si sententia ipsa contra Petrum ac intrusos et intrudendos huiusmodi lata foret. Et nichilominus per vos super hiis habitis et habendis servatis processibus eos, quotiens expedierit, aggravare curetis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Septimo Idus Januarii Anno Duodecimo. CCCLXXI. 1401. 12. Januarii. Matthiíe Gerdakonis resignationem de canonicatu Zagrabiensi, in favorem Stephani de Grabovnicza faciendam, admitti iubet. (Anni XIV. Liber «. f. 149.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Antonio, Episcopo Concordiensi, in Romana Curia commoranti, salutem . . . Vite ac morum honestas, . . . super quibus apud nos dilectus filius Stephanus Pauli de Grabovnitza, clericus Zagrabiensis diocesis . . . commendatur . . . nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Dudum siquidem pro parte dicti Stephani nobis exposito, quod, olim canonicatu et prebenda ecclesie sancti Spiritus Chasmensis, dicte diocesis, ex eo vacantibus, quod dilectus filius Johannes de Senis, venerabilis fratris nostri Eberhardi, Episcopi Zagrabiensis, in spiritualibus Vicarius generális dilectum filium Petrum Bedonis de Pribizlou, tunc dictos canonicatum et prebendam obtinentem, propter hoc ad sui presentiam legitime evocatum, suis culpis et demeritis exigentibus, per suam diffinitivam sententiam, que nulla provocatione suspensa in rem transivit iudicatam, dictis canonicatu et prebenda auctoritate ordinaria privaverat et amoverat etiam ab eisdem, idem Vicarius, habens ad hoc ab eodem Episcopo specialem potestatem, vigore potestatis huiusmodi canonicatum et prebendam predictos, sic vacantes, dicto Stephano auctoritate predicta contulerat . . . ipseque Stephanus canonicatum et prebendam . . . extiterat assecutus, quodque dubitabat, collationem et provisionem predictas ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos dilecto filio Abbati monasterii beate Marié Zagrabiensis, eius proprio nomine non expresso, dedimus in mandatis, ut si eundem Stephanum ad hoc ydoneum esse reppereret dictos canonicatum et prebendam . . . eidem