Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

CCCLXV. 1400. 2). Decembris. Ecclesiam atque capellam de Rajk concessis indulgentiis ditat. (Anni XII. Liber 2. f. —.) Bonifacius etc. Universis Christiíidelibus . . . salutem . . . Cupientes igitur, ut parochialis ecclesia beate Elizabeth de Rayky et capella sancti Lazari de eadem Rayky, 1 Vesprimiensis diocesis, congruis honoribus fre­quentetur et etiam conservetur omnibus vere penitentibus et confessis, qui (. . . Ut supra numero CCXVIII.) et beate Elizabeth et sancti Lazari predi­ctorum et Dedicationis ipsarum ecclesie et capelle festivitatibus (Ut supra numero CCXVIII.) easdem ecclesiam et capellam devote visitaverint, vei ad conservationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, singulis vide­licet festivitatum et celebritatis, quinque annos et totidem quadragenas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus; presentibus perpetuo qui­buscumque constitutionibus et ordinationibus apostolicis in contrarium editis seu edendis nequaquam obstantibus in suo robore duraturis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimo Kalendas Decembris Anno Duo­decimo. CCCLXVI. 1400. 24. Decembris. Fidelibus parochialem ecclesiam de Messtlincz, Jauriensis dioecesis, visitantibus indulgentias largitur. (Anni XII. Liber 20. f. 122.) Bonifacius etc. Universis Christiíidelibus . . . salutem . . . Cupientes igitur, ut parochialis ecclesia beate Marié virginis in Messtlincz (sic), Jau­riensis diocesis, congruis honoribus frequentetur et etiam conservetur omnibus vere penitentibus et confessis, qui (Ut supra numero CCXVIII.) nec non singulis primis diebus dominicis mensis lunaris festivitatibus (. . . 1 Rajk (Alsó et Felső) in comitatu Zala.

Next

/
Thumbnails
Contents