Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

9- J UNI L 19 XXVI. 1397- 9• Junii. Francisco Bebek de Pelsöcz, Siculorum comiti, facultatem confessarium plena potestate provisum eligendi impertitur. (Anni VIII. Liber 1397. —.) Bonifacius . . . Dilecto filio nobili viro Francisco Bobeke de Pelsolk, Comiti Siculorum, Strigoniensis diocesis, salutem . . . Benigno sunt tibi illa concedenda favore, per que, sicut pie desiderare videris, conscientie pacem et salutem anime, Deo propitio, consequi valeas; hinc est, quod nos tuis devotis supplicationibus inclinati, tibi auctoritate apostolica indul­gemus, ut aliquem ydoneum et discretum presbyterum in tuum possis eligere confessorem, qui, quotiens tibi fuerit opportunum, confessione tua diligenter audita pro commissis debitum tibi absolutionem impendat, et iniungat penitentiam salutarem, etiam si talia fuerint, propter que Sedes Apostolica sit merito consulenda. Vota vero peregrinationis et abstinentie, si qua emisisti vei te in futurum emittere contingat, queque commode servare non poteris, commutet tibi idem confessor in alia opera pietatis. teque ab omnibus excommunicationum, et interdicti sententiis, si quas, a iure vei ab homine promulgatas, forsan incurristi, etiam si absolutio huius­modi eidem Sedi specialiter reservata existat, iniuncta tibi pro modo culpe penitentia salutari, et aliis, que de iure fuerint iniungenda, in forma ec­clesie auctoritate predicta absolvat. Volumus autem, quod idem confessor de hiis, de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda, eam tibi faciendam iniungat, quam tu quantocius facere tenearis. Nulli ergo . . . Si quis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Idus Junii Anno Octavo. XXVII. 1 új. 13. Jnnii Romae. Dominico Georgii de Podversia, laico Quinqueecclesiensis dioecesis, facultatem tribuit, ut per confessarium pro suo lubitu eligendum absolvi possit. (Anni 1397. —•) Bonifacius . . . Dilecto filio Dominico Georgii, laico de Podversia, Quinqueecclesiensis diocesis, salutem . . . Provenit . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Idibus Junii Anno Octavo.

Next

/
Thumbnails
Contents