Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
nuncupato, carentium, sub regulari habitu virtutum Domino famulari, Nos tibi per alias nostras literas dedimus in mandatis, ut eundem Mathiam in dictis domibus, recipi faceres in íratrem, sibique regularem habitum iuxta ipsarum domorum consuetudinem exhiberi et nihilomimus regularem professionem per fratres earundem domorum emitti consuetam ab ipso Mathia, si eam sponte et libere emittere vellet, reciperes ... Cum autem ... magistratus dictarum domorum, quem quondam Petrus Stephani . . . obtinebat, per eiusdem obitum vacavérit et vacet, Nos volentes dictum Mathiam, apud nos de religionis zelo, vite ac morum honestate . . . multipliciter commendatum, . . . nec non consideratione carissimi in Christo filii nostri Sigismundi, regis Ungarie illustris, ut asserit, patroni dictarum domorum, pro ipso Mathia dilecto suo super hoc nobis humiliter supplicantis, favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus, si . . . dictum Mathiam ad obtinendum huiusmodi magistratum ydoneum esse reppereris . . . magistratum predictum, cuius fructus . . . quatuor milium ílorenorum auri . . . valorem annuum non excedunt, auctoritate nostra eidem conferas et assignes. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Idus Maii Anno Octavo. XIX. 111. Maii. Ut Petrus Gregorii, Prsepositus Strigoniensis, altare s. Mariae Strigonii assequatur, procurat. (Anni VIII. Liber 67. fol. 176.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie sancti Thome de Promontorio Strigoniensi salutem . . . Dignum arbitramur . . . Hodie siquidem per nos accepto, quod dilectus filius Mathias Martini, canonicus Strigoniensis, cupiebat in domibus hospitalium sancte Trinitatis de Calidisaquis superioris Suburbii Budensis, Vesprimiensis diocesis, ac sanctorum Stephani Regis et Lazari, prope Strigonium, invicem canonice unitorum, ordinis S. Augustini, una cum dilectis filiis fratribus dictarum domorum, rectore, magistro nuncupato carentium, sub regulari habitu virtutum Domino famulari, Nos dilecto filio Preposito ecclesie Strigoniensis dedimus in mandatis, ut eundem Mathiam in dictis domibus auctoritate nostra recipi facérét in fratrem, ac voluimus inter cetera, quod, quamprimum idem Mathias ordinem