Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
misericorditer relaxamus. Volumus autem, quod si alias visitantibus dictam ecclesiam et ad eius conservationem et fabricam manus adiutrices porrigentibus aut alias inibi pias elemosinas erogantibus seu alique alie indulgentie, imperpetuum vei ad certum tempus nondum elapsum durature, per nos seu Romanos Pontifices predecessores nostros hactenus concesse fuerint, tam illas, quas presentibus haberi volumus pro expressis, quam presentes plénum sortiri effectum, quacumque constitutione et ordinatione apostolica contraria non obstante. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Nonas Mártii Anno Undecimo. CCXXV. 1400. 6. Mártii. Paulum Joannis in possessione canonicatus Csanádiensis confirmat. (Anni XI. Liber 113. f. 99.) Bonifacius . . . Dilecto filio Archidiacono Orodiensi in ecclesia Cenadiensi salutem . . . Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et prebenda ecclesie Cenadiensis per liberam resignationem dilecti filii Blasii Thome, ipsius ecclesie canonici, per eum de illis, in manibus bone memorie Johannis, Episcopi Cenadiensis, extra Romanam Curiam sponte factam, per eundem Episcopum extra dictam Curiam auctoritate ordinaria admissam, vacaverint et vacet (sic) ad presens, Nos volentes dilectum filium Paulum Johannis, alias dictum Veres, presbiterum, qui, ut asserit, per dilectos filios Capitulum dicte ecclesie ad eosdem canonicatum et prebendam admissus existit, apud nos . . . multipliciter commendatum ... favore prosequi . . . Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si eundem Paulum ad hoc ydoneum esse reppereris . . . canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . duodecim marcharum argenti puri . . . valorem annuum . . . non excedunt, . . . prefato Paulo . . . conferre et assignare procures . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Nonas Mártii Anno Undecimo.