Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

in huiusmodi causa procedens diffinitivam pro eodem Episcopo et contra dictum militem sententiam promulgavit, a qua quidem sententia dictus miles ad Sedem appellavit Apostolicam et super appellatione sua huius­modi nostras ad dilectum filium Decanum ecclesie Omnium Sanctorum in Castro Pragensi, eius nomine proprio non expresso, certa forma litte­ras impetravit dictumque Episcopum fecit in causa appellationis huius­modi coram eodem Decano ad iudicium evocari. Cumque postea dictus Episcopus pretendens, se ab eodem Decano in debite fore gravatum, pro­pterea ad Sedem appellasset eandem, Nos causam appellationis magistro Jacobo de Aquila, capellano nostro et auditori causarum Palatii aposto­liéi . . . audiendam . . . commisimus . . . Cum autem prefatus rex Romanus, ut pro eius parte certiores sumus effecti, Episcopo et mense prefatis dudum predictum castrum . . . etiam ad hoc dicto milite, quan­tum in eo fűit, operám dante et instanté apud eundem regem, efficaciter restituerit ipseque rex Romanus paratus existat de huiusmodi damnis, si qua Episcopus et mensa predicti occasione retardationis commisse per eundem regem Romanum in non restituendo forsan huiusmodi castrum infra idem tempus, sustinuerit, satisfacere competenter, Nos causam sive controversiam coram eodem Auditore occasione premissorum . . . pen­dentem ex certa scientia auctoritate apostolica extinguimus, cassamus et annullamus penitus. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Idus Decembris Anno Undecimo. CCVII. 1399' J9- Decembris. Michaeii, Episcopo Vesprimiensi, facultatem quatuor canonicatus cum pnebendis conferendi largitur. (Anni XI. Liber io. f. 27.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Michaeii, Episcopo Vesprimiensi, salutem . . . Personam tuam nobis et Apostolice Sedi devotam, tuis exigentibus meritis, paterna benevolentia prosequentes illám tibi gratiam libenter impendimus, per quam te possis aliis reddere gratiosum. Tuis itaque supplicationibus inclinati tibi conferendi hac vice dumtaxat aucto­ritate apostolica quatuor canonicatus tue ecclesie Vesprimiensis cum ple­nitudine iuris canonici quatuor personis ydoneis, quas ad hoc duxeris eligendas, et de illis etiam providendi ac faciendi eadem auctoritate

Next

/
Thumbnails
Contents