Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

igitur, qui divinum cultum precipue in nostris temporibus augeri intensis desideriis aíTectamus, huiusmodi supplicationibus inclinati erectionem, fundationem, constructionem, dotationem et investituram predictas ratas habentes et gratas, ipsás auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ac huiusmodi presentationem ad dictam capellam, quotiens illám vacare contigerit, et destitutionem eidem Hen­rico plebano et successoribus suis perpetuo volumus reservare; sic tamen, quod huiusmodi capelle rector et eius successores per dictum plebanum et eius successores destitui seu amoveri a regimine non debeant sine canonica, legitima et rationabili causa, iure dicte ecclesie beate Marié Virginis in Nova Villa seu alterius cuiuscunque ecclesie in omnibus semper salvo. Nulli ergo . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Sexto Idus Novembris Pontificatus nostri Anno Decimo.

Next

/
Thumbnails
Contents