Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
IJ99- AUGUSTI. 149 tam . . . eidem Episcopo . . . infra tempus legitimum presentavit, et successive, postquam nos eundem Episcopum, tunc Electum, ad ipsam ecclesiam Waradiensem auctoritate apostolica promoveramus. idem Episcopus prefatum Johannem in predictum archidiaconatum instituit auctoritate ordinaria, ipseque Johannes eundem archidiaconatum, tunc tenuit et possedit, prout tenet et possidet de presenti. Cum autem dictus Johannes dubitet, presentationem et institutionem huiusmodi viribus non subsistere, Nos volentes prefatum Johannem . . . favore prosequi gratioso ac eum amplius in dicta ecclesia honorare Discretioni tue mandamus, quatenus predictum archidiaconatum, qui dignitas, non tamen maior post pontificalem, in dicta ecclesia existit, et cuius fructus . . . ducentorum florenorum auri . . . valorem annuum, ut ipse Johannes asserit, non excedunt . . . eidem Joanni conferas . . . Non obstante . . . quod idem Johannes, ut asserit, canonicatum et prebendam dicte ecclesie et altare sancti Demetrii, situm in eadem ecclesia, quod sine cura est, et quorum omnium fructus... centum florenorum auri . . . valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Augusti Anno Decimo. CXCVI. 1)99. íS. Augusti. Matthiam Gerdakonis in possessione parochialis ecclesie s. Ladislai prope Kapronczam defendere iubet. (Anni X. Liber IV. f. 258.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Perusinensi et dilectis filiis Preposito ac Cantori ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, salutem etc. Exhibita nobis pro parte dilecti filii Mathie Gerdakonis, rectoris parochialis ecclesie sancti Ladislai regis prope Kaprontzam, « Zagrabiensis diocesis, petitio continebat, quod olim ipse in causa per eum contra dilectum filium Petrum Gergoni (sic!), qui se gerit pro canonico ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis, dicte diocesis, supra dictam parochialem ecclesiam, de qua tunc certo modo vacante eidem Mathie auctoritate apostolica canonice provisum fuerat, et super qua idem Petrus eum indebite impediverat, ac fecerat, quominus idem Mathias predictam ecclesiam assequi pacifice posset, mota, et in Palatio apostolico diutius ventilata duas pro se et contra dictum Petrum diffinitivas, per quas dicta