Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
lien, Hennerem, in Nitriensi diocesi, ac Akuspalata et Zamard prope civitatem Strigoniensem consistentes possessiones, ad dictam capellam iusto titulo pertinentes, pro evidenti mense et capelle predictarum utilitate desiderabant in vicém permutare et pro parte ipsorum Johannis Archiepiscopi et Blasii nobis humiliter supplicato, ut eis huiusmodi permutationem faciendi licentiam concedere ... dignaremur, Nos Episcopo Waciensi eius proprio nomine non expresso per nostras litteras commisimus, . . . ut de premissis omnibus . . . auctoritate nostra se diligenter informaret, et si per informationem huiusmodi reperiret, quod permutatio huiusmodi, si fieret, in evidentem mense et capelle utilitatem cederet ... eisdem Johanni Archiepiscopo et Blasio permutationem eandem faciendi auctoritate predicta licentiam largiretur . . . Postmodum venerabilis fráter noster Petrus Episcopus Waciensis, . . . quia diligenti informatione per eum . . . prehabita ei constabat, permutationem predictam, si fieret, in evidentem cederet utilitatem mense et capelle prefatorum, . . . faciendi permutationem . . . licentiam concessit. Et subsequenter Johannes Archiepiscopus pro se et eius mensa predicta, ad id etiam dilectorum filiorum Capituli Strigoniensis accedente consensu, decimas huiusmodi, exceptis duntaxat universis decimis propriarum possessionum archiepiscopalium ad mensam predictam pertinentium necnon decimis vini trium villarum seu possessionum Vysk, Scakukno, 1 et Lontho 2 appellatarum, in eadem decimatione existentium, ac Blasius canonicus et rector predicti pro se et dicta capella possessiones ad eandem capellam tunc pertinentes supradictas invicem permutarunt . . . Nos igitur . . . permutationem et translationem predictas . . . confirmamus. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Kalendas Maii Anno Decimo. CL VIII. / 399. 28. Április. Custodiam Strigoniensem Abrahae de Kajár denuo conferri praecipit. (Anni X. Liber I. f. 242. b.) Bonifacius . . . Venerabili fratri . . . Episcopo Sibinicensi et dilectis filiis Preposito sancti Thome de Promontorio Strigoniensis ac Custodi 1 Szalatnya ? Apud Fejér Szakálla. 2 Apud Fejér: Zantho = Szántó.