Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

excedunt eidem Stephano de Sew auctoritate nostra conferre et assignare procures. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertiodecimo Kalendas Maii Anno Decimo. CLIII. 1)99. 24. Április. Lectoratum ecclesiae Bosnensis Henningo Kertzendorp denuo conferri praecipit. (Anni X. Liber I. f. 253. b.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Vesprimiensi et dilectis filiis Preposito sancte Sapientie, Colocensis diocesis, ac Custodi Agriensis ecclesiarum salutem, . . . Litterarum scientia, vite ac morum hone­stas . . . super quibus apud nos dilectus filius Henningus Kertzendorp, presbyter Brandenburgensis diocesis, magister in medicina, commendatur nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Henningi petitio continebat, quod olim de­ctoratu ecclesie Boznensis, quem quondam Stephanus Cosme . . . obtinebat, per eiusdem Stephani obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacante, venerabilis fráter noster Johannes, Episcopus Boznen­sis, lectoratum predictum . . . eidem Henningo contulit . . . Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Henningus dubitet, collationem et provisionem huiusmodi ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes prefato Henningo, qui etiam, ut asseritur, magister in artibus existit, contemplatione carissimi in Christo filii nostri Sigismundi, regis Ungarie illustris, pro ipso Henningo nobis super hoc humiliter supplicantis, gratiam facere specialem Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . lectoratum predictum, cuius fructus . . . viginti marcharum argenti . . . valorem annuum, ut asseritur, non excedunt . . . eidem Henningo auctoritate nostra conferre et assignare curetis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Octavo Kalendas Április Anno Decimo.

Next

/
Thumbnails
Contents