Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

idem incarceratus confisus huiusmodi furtum se commisisse confessus fűit, locum sibi, ubi boves huiusmodi dimiserat, indicando; quod idem Johannes, postquam ipse Sebastianus sibi relationem confessionis furti huiusmodi fecerat, et locum huiusmodi indicaverat, bobus prefatis in eodem loco repertis, prefatum incarceratum ipso Sebastiano penitus igno­rante in patibulo suspendi fecit, in quo expiravit. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Sebastianus de premissis doleat, cupiat­que ad omnes sacros ordines promoveri et in ipsis perpetuo Domino famu­lari . . . Nos igitur . . . Fraternitati tue ... mandamus, quatenus eun­dem Sebastianum ... a reatu dicti homicidii . . . auctoritate nostra absolvas . . . Et nihilominus secum super irregularitate, quod premisso­rum occasione contraxit, eadem auctoritate dispenses. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimooctavo Kalendas Maii Anno Decimo. CXLVIII. 1)99. /7. Április. Ut Jacobus Dionisii canonicatus Agriensis vei Varadiensis ecclesiarum assequatur, procurat. (Anni X. Liber LXXXVII. f. 83.) Bonifacius . . . Dilecto filio Preposito ecclesie sancti Stephani de Promontorio Waradiensi salutem . . . Volentes . . . dilectum filium Jacobum Dyonisii, canonicum ecclesie sancte Marié de Castro Wara- • diensi, qui, ut asserit, ex utroque parente de nobili genere procreatus exi­stit, apud nos . . . probitatis et virtutum meritis . . . commendatum . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si . . . eundem Jacobum ad hoc ydoneum esse reppereris, ei de uno Agriensi et de alio canonicatibus in Waradiensi ecclesiis . . . auctoritate nostra provideas. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quintodecimo Kalendas Maii Anno Decimo.

Next

/
Thumbnails
Contents