Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
lationem . . . huiusmodi ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes prefatum . . . favore prosequi gratioso . . . mandamus, quatenus, si . . . dictum Stephanum ad hoc ydoneum esse reppereris, canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus quadraginta florenorum auri . . . valorem annuum, ut ipse Stephanus asserit, non excedunt . . . auctoritate nostra conferas et assignes. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Április Anno Decimo. CXLV. 1399. 12. Április. Stephano, filio Georgii de Racha, clerico Zagrabiensi, rectoratum altaris s. Crucis in ecclesia Tinninensi denuo conferri prascipit. (Anni X. Liber I. f. 2.) Bonifacius . . . Dilecto filio Abbati Monasterii sancte Marié de Toplica, Zagrabiensis diocesis, salutem . . . Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Stephani, dilecti filii Georgii de Racha, clerici Zagrabiensis diocesis, petitio continebat, quod olim altare sancte Crucis, sito (sic!) in ecclesia Tinninensi, quod quondam Franciscus de Byhi- gio ipsius altaris rector . . . obtinebat, per ipsius Francisci obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacante venerabilis fráter noster Ladislaus, Episcopus Tinninensis, predictum altare . . . prefato Stephano auctoritate ordinaria contulit, . . . ipseque Stephanus altare predictum . . . extitit assecutus. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat prefatus Stephanus dubitet, collationem et provisionem huiusmodi ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes predictum Stephanum . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus, si per diligentem examinationem dictum Stephanum ad hoc ydoneum esse reppereris, . . . altare predictum, quod sine cura est, et cuius fructus . . . viginti florenorum auri . . . valorem annuum, ut ipse Stephanus asserit, non excedunt . . . auctoritate nostra conferas et assignes. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Április Anno Decimo.