Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
tunc certo modo vacante, per suas certi tenoris litteras mandavit provideri ; volens inter cetera, quod idem Nicolaus, quamprimum, vigore dictarum litterarum, Cantoratum huiusmodi foret pacifice assecutus, archidiaconatum de Reghun in ecclesia predicta, quem dictus Nicolaus tunc temporis obtinebat, et quem idem predecessor ex tunc vacare decrevit, omnino dimittere teneretur, prout in ipsis litteris plenius continetur. Postmodum vero, dicto archidiaconatu ex eo vacante, quod prefatus Nicolaus Cantoratum predictum, huiusmodi litterarum vigore, sibi collatum, dicto predecessore vivente, extitit pacifice assecutus, dictoque predecessore per eum de eodem Archidiaconatu aliter non disposito, sicut Domino piacúit, sublato de medio, nos, divina favente clementia, ad apicem summi apostolatus assumpti, cum a nonnulüs revocaretur in dubium, an aliquis preter Romanum Pontificem, post predicti predecessoris obitum, de dignitatibus, personatibus, et officiis aliisque beneficiis ecclesiasticis, per ipsum predecessorem dispositioni sue reservatis, et tempore obitus eiusdem predecessoris vacantibus, disponere potuisset, sive posset; ad huiusmodi ambiguitatis tollendum dubium, per nostras litteras declaravimus: dignitates, personatus, officia et alia beneficia huiusmodi, que tempore obitus eiusdem predecessoris sic reservata vacabant, remansisse et remanere per huiusmodi reservationem et decretum aífectam (sic), nullumque de illis preter Romanum Pontificem ea vice potuisse sive posse disponere quoquo modo; ac decrevimus irritum et inane, quicquid in contrarium super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vei ignoranter attemptatum forsan erat tunc, vei imposterum contingeret attemptari. Cum itaque dictus archidiaconatus adhuc, ut prefertur, vacare noscatur, nullusque de illo preter Romanum Pontificem hac vice disponere potuerit sive possit, reservatione, declaratione et decretis obsistentibus supradictis; nos volentes dilectum filium Johannem dictum Gharasda canonicum ecclesie predicte ... in prefata ecclesia amplius honorare, Discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si per diligentem examinationem ... ad obtinendum archidiaconatum predictum ydoneum esse reppereris, . . . archidiaconatum predictum, qui curatus et dignitas, non tamen maior post pontificalem in eadem ecclesia existit, et ad quem quis per electionem non assumitur, cuiusque fructus, redditus et proventus quadraginta florenorum auri, secundum comunem extimationem, valorem annuum, ut ipse Johannes asserit, non excedunt, sic vacantem . . . Johanni . . . conferas . . . Non obstantibus, . . . quod idem Johannes, ut asserit, canonicatum et prebendam memorate ecclesie, quorum fructus, redditus et proven-