Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
ecclesia, in palatio apostolico nosceris litigare. Volumus autem, quod quamprimum, vigore presentium, huiusmodi dignitatem vei personatum seu officium fueris pacifice assecutus, predictum Archidiaconatum, super quo, ut prefertur, litigas, et quem extunc vacare decernimus, prout ad id etiam te sponte obtulisti, si ipsum interim cvincas, omnino dimittere, alioquin omni iuri tibi in eo seu ad ipsum quomodolibet competenti cedere tenearis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Kalendas Decembris Anno Primo. Simili modo. Venerabili fratri Archiepiscopo Barensi et dilectis filiis Abbati Monasterii sancti Martini Sacrimontis Pannonié Jauriensis, diocesis, ac Cantori ecclesie Quinqueecclesiensis . . . Dátum ut supra. LX. 1389. J. Decembris. Johanni Benedicti Sartoris Canonicatum in ecclesia Csanadiensi confert. (Anni I. Liber XtL f. 17J.) Bonifacius etc. Dilecto filio Johanni Benedicti Sartoris canonico Cenadiensi salutem etc. . . . Volentes itaque tibi, premissorum meritorum tuorum intuitu, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Cenadiensis . . . tibi . . . conferimus . . . prebendam vero, ad collationem, provisionem, presentationem, seu quamvis aliam dispositionem Venerabilis fratris nostri Episcopi Cenadiensis et dilectorum filiorum Prepositi et Capituli dicte ecclesie communiter pertinentem, cuius fructus, redditus et proventus decem et octo marcharum argenti, secundum taxationem decime, valorem annuum non excedunt, si qua in ipsa ecclesia vacat ad presens, vei cum vacaverit, quam tu ... infra unius mensis spatium, postquam tibi . . . vacatio illius innotuerit, duxeris acceptandam, conferendam tibi post acceptationem hujusmodi . . . donationi apostolice reservamus. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Nonis Decembris Anno Primo. Simili modo. Venerabili fratri . . . Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati Monasterii beate Marié Virginis ac Preposito ecclesie sancti Salvatoris Cenadiensis . . . Dátum ut supra.