Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
LVII. 1389. 13. Novembris. Egidio Martini de Szekeres beneficium in dioecesi Waradiensi confert. (Anni I. Liber VII. f. 28.) Bonifacius etc. Dilecto filio Abbati Monasterii de Colosmonostor, Transilvane diocesis, salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Egidium Martini de Zekeres, clericum Transilvane diocesis, qui, ut asserit, Vienne, Pataviensis diocesis, studet, apud nos de vite ac morum honestate aliisque prob Jtatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus, si, per diligentem examinationem, dictum Egidium . . . ydoneum ad obtinendum curatum beneficium fore reppereris, . . . cum cura vei sine cura, et si forsan ita esse non inveneris . . . dummodo ipsum alias, per diligentem examinationem, ad obtinendum beneficium sine cura ydoneum esse reppereris, super quibus tuam conscientiam oneramus, sine cura dumtaxat beneficium ecclesiasticum, cuius fructus redditus, et proventus, si cum cura, vigintiquinque, si vero sine cura fuerit decem et octo marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, ad collationem . . . Episcopi Waradiensis pertinens, . . . si quod vacat ad presens, vei cum vacaverit, quod ipse Egidius . . . infra unius mensis spatium, postquam sibi . . . vacatio illius innotuerit, duxerit acceptandum, conferendum eidem Egidio, post acceptacionem huiusmodi . . . donationi tue auctoritate nostra reserves . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimoseptimo Kalendas Decembris Anno Primo. LVIII. 1389. 23. Novembris. Fidelibus ecclesiam de Gyada Waciensis dioecesis visitantibus indulgentias concedit. (Anni I. Liber XV. I. 176 t.) Bonifacius etc. Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem etc. Licet etc. Cupientes igitur, ut parochialis ecclesia sanctorum