Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

XLVII. 13S9. 20. Novembris. Nicolao Jacobi de Tornaija Canonicatum in ecclesia Strigoniensi confert. (Anni I. Liber —. f, 196.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Waciensi salutem etc. . . . Volentes dilectum igitur filium Nicolaum Jacobi de Tornalia, clericum Strigo­niensis diocesis, qui, ut asseritur, de nobili genere ex utroque parente procreatus existit, apud nos de nobilitate generis, vite ac morum honestate aliisque probitatis meritis multipliciter commendatum, favore prosequi gratioso, Fraternitati tue . . . mandamus, quatenus, si per diligentem examinationem dictum Nicolaum ad obtinendum canonicatum et prebendam ecclesie Stri­goniensis ydoneum esse reppereris eidem Nicolao de canonicatu ecclesie predicte providere procures . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalendas Decembris Anno Primo. XLVIII. 1389. 20. Novembris. Paulo Johannis Canonicatum in ecclesia s. Michaelis Arch. de Castróferreo confert. (Anni I. Liber VI. f. 243.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Jauriensis salutem etc. Dudum siquidem omnes canonicatus et prebendas, nec non dignitates, personatus et officia ceteraque beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, tunc apud Sedem Apostolicam vacantia, et in antea vacatura, col­lationi et dispositioni nostre reservantes, decrevimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam, quavis auctoritate, scienter vei ignoranter, contigeret attemptari. Cum itaque postmodum canonicatus et prebenda ac custodia ecclesie sancti Michaelis Archangeli de Castro­ferreo, Jauriensis diocesis, quos quondam Valentinus Nicolai ipsius ecclesie canonicus et Custos, dum viveret, obtinebat, per ipsius Valentini obi­tum, qui apud dictam Sedem decessit, apud Sedem ipsam vacaverint et Monum. Vaticana. Series I. Tom. III. 6

Next

/
Thumbnails
Contents