Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
XV. 1)89. 12. Novembris. Nicolao Laurentii Canonicatum in ecclesia Quinqueecclesiensi confert. (AnDi I. Liber XV. f. 19.) Bonifacius etc. Dilecto filio Nicolao Laurentii canonico Quinqueecclesiensi salutem etc. . . . Volentes itaque tibi, premissorum meritorum tuorum intuitu, nec non consideratione dilecti filii nostri Angeli sancte Lucie in Septemsoiiis diaconi Cardinalis, pro te nobis super hoc humiliter supplicantis, gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Quinqueecclesiensis ... tibi... conferimus... Non obstantibus,... quod, ut asseris, canonicatum et prebendam ac Cantoriam, que dignitas est, in ecclesia Bosnensi, nosceris obtinere. Volumus autem, quod quamprimum, vigore presentium, dignitatem vei personatum aut officium cum cura huiusmodi fueris pacifice assecutus, dictam Cantoriam, quam ut premittitur obtines, quamque extunc vacare decernimus, omnino dimittere tenearis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Novembris Anno Primo. Simili modo. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Lectori ac Custodi ecclesie Boznensis . . . Dátum ut supra. XVI. 1)89. 12. Novembris. Nicolao Johannis Canonicatum in ecclesia Zagrabiensi" confert. (Anni I. Liber XV. f. 49.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Quinqueecclesiensis salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Nicolaum Johannis clericum Quinqueecclesiensem, apud nos de vite ac morum honestate aliis— que probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, nec non consideratione dilecti filii nostri Valentini tituli sancte Sabine presbyteri Cardinalis, pro ipso Nicolao dilecto suo nobis super hoc humiliter supplicantis, favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . .