Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

sis ecclesiis ... conferenda eidem ... donationi tue reserves ... Non obstan­tibus . . . quod dictus Gregorius, ut asseritur, canonicatum et prebendam dicte ecclesie Zagrabiensis noscitur obtinere . . . Dátum Romé apud San­ctum Petrum Secundo Idus Novembris Pontiíicatus nostri Anno Primo. VII. 1)89. 12. Novembris. Jacobo Benedicti beneficium in dioecesi Quinqueecclesiensi confert. (Anni I. Liber VII. t. 26} t.) Bonifacius etc. Dilecto filio Jacobo Benedicti clerico Quinqueecclesien­sis diocesis salutem etc. . . . Volentes itaque tibi, premissorum meritorum tuorum intuitu, necnon consideratione dilecti filii nostri tituli sancte Sabine presbyteri Cardinalis, pro te dilecto suo nobis super hoc humiliter supplican­tis, gratiam facere specialem, beneficium ecclesiasticum, cum cura vei sine cura, cuius fructus, redditus et proventus, si cum cura vigintiquinque, si vero sine cura fuerit, decem et octo marcharum argenti, secundum taxa­tionem decime, valorem annuum non excedant, ad collationem, provisio­nem, presentationem, seu quamvis aliam dispositionem Venerabilis fratris nostri Episcopi et dilectorum filiorum Capituli Quinqueecclesiensis com­muniter vei divisim pertinens, dummodo canonicatus et prebenda ecclesie Cathedralis non existat, si quod vacat ad presens vei cum vacaverit, quod tu . . . infra unius mensis spatium postquam tibi . .. vacatio illius innotuerit, duxeris acceptandum, conferendum tibi post acceptationem huius­modi . . . donationi apostolice reservamus . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Idus Novembris Anno Primo. Simili modo. Dilectis filiis Cantori Quinquecclesiensi et de Baranya eiusdem ac de Warasd Zagrabiensis Archidiaconis ecclesiarum. . . . Dátum ut supra.

Next

/
Thumbnails
Contents