Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

i}8p. <). Novembris. Ladislao Johannis Canonicatum in ecclesia Strigoniensi confert. (Anni I. Liber II f. 641.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Quinqueecclesiensis salu­tem etc. Dignum etc. Volentes igitur dilectum filium Ladizlaum Johannis canonicum Quinqueecclesiensem, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, nec non consideratione dilecti filii nostri Valentini tituli Sancte Sabine presbvteri Cardinalis, pro ipso Ladizlao nepote suo nobis humiliter super hoc supplicantis, favore prosequi gratioso, discretioni tue per apo­stolica scripta mandamus, quatenus si per diligentem examinationem dictum Ladizlaum bene legere, bene construere, et bene cantare ac con­grue loqui latinis verbis et alias ydoneum ad obtinendum dignitatem vei personatum seu officium esse reppereris, vei etiam si idem Ladizlaus non bene cantaret, dummodo in tuis manibus iuret ad sancta Dei evangelia, quod infra annum, a tempore examinationis huiusmodi computandum, bene cantare addiscet, dignitatem vei personatum seu officium cum cura vei sine cura Strigoniensis vei alicuius cathedralis seu collegiate ecclesie in provincia Strigoniensi consistentes, etsi dignitas huiusmodi in Strigo­niensi vei cathedrali maior post pontificalem seu principális in collegiata ecclesiis huiusmodi fuerit, et ad illám consveverit quis per electionem assumi; et si forsan ita esse non inveneris ipseque Ladizlaus non bene cantet et non iuraverit ut prefertur, dummodo ipsum alias post eandem examinationem ad obtinendum officium sine cura ydoneum esse reppe­reris, super quibus tuam conscientiam oneramus, sine cura dumtaxat offi­cium, si qua vei si quis aut si quod vacat ad presens, vei cum vacaverit, quam vei quem seu quod dictus Ladizlaus, per se vei procuratorem suum ad hoc legitime constitutum, infra unius mensis spatium, postquam sibi vei eidem procuratori vacatio illius innotuerit, duxerit acceptandam vei acceptandum, conferendam seu conferendum eidem Ladizlao post accep­tationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi 1*

Next

/
Thumbnails
Contents