Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

ac iura quoad personam eius, etiam ad dicecesim archiepiscopalem Colo­censem (ergo ad totam Hungáriám) extendit; eodemque tempore in provincia Strigoniensi etiam successores suos Primates et Sedis Aposto­licae Legatos natos constituit. Hisce autem «specialem affectionem ad regnum Hungáriáé», dilectionem erga Sigismundum Regem, laudes denique virtutum Primatis, manifestas esse voluit. Saepe adibant Pontificem pro confirmatione veterum privilegiorum iuriumque possessionariorum, 1 pro defensione bonorum ecclesiasticorum 2 contra violentos usurpatores, et pro approbatione fundationum piarum. In harum serie praeprimis memorandae sunt: fundatio Capituli eccle­siae collegiatae s. Stephani Protomartyris Strigoniensis, per Joannem de Kanizsa archiepiscopum (Reg. CCXCI) et fundatio monasterii monialium per Sigismundum et Mariam (Reg. CXLII) Sebenici facta. In regem Hungáriáé Pontifex, omni data occasione, benevolentiam suam ostendit. Cum Sigismundus contra Turcas, provinciis meridionalibus regni sui incursiones minitantes, exercitum duxit, ad ipsius supplicationem Bonifacius IX. milites contra hostes pugnantes illarum indulgentiarum participes fieri decrevit, quas Sedes Apostolica in subsidium Terrae Sanctae proficiscentibus concedere consueverat; porro illos solvit a ieiuniis et durante bello ab onere jus adeundi, quicunque demum illos tracturus sit ad iudicium (Reg. CCIII—CCV.)3 Mox, cum Bulgáriáé regno in potestatem Turcarum redacto (1393—4), maius adhuc periculum Hungáriáé immineret, Bonifacius IX. indictionem belli cruciati decrevit; hunc in finem anno 1394 Joannem de Eugubio, ferventissimi animi monachum ordinis s. Dominici, in provincias Alberto, duci Austriae subiectas, prout et in terras reipublicae Venetorum, Lega­tum Sedis Apostolicae misit, ut bellatores conduceret, stipendia corrogaret; thesaurum gratiarum ecclesiae aperiens omnibus his, qui Hungáriáé sal­vandae operám navare prompti existerent. (CCCXCIX—CCCII.) 1 Sic confirmat Pontifex privilegia monasterii de Monté (Borsmonostora seu de Kéthely), ordinis Charthusianorum, monasterii monialium de valle Vesprimiensi; donationes Belse Regis IV. praepositurae de Jászó factas. 2 Archiepiscopo Strigoniensi, Episcopo Jauriensi defensores constituit. 5 Pontifex tempore verno anni 1391. Petrum de Wserob archidiaconum in ecclesia Pragensi qua Nuntium apostolicum misit in Hungáriám atque Bohemiam (Reg. CLXXV). Quali commissione? ignoratur. Aestate autem anni 1394 Archiepiscopum Neopactensem misit ad provincias Dalmatias, Croatise, Slavonise atque Bosniae, ut ad repellendum Antipapam Siciliae regno invasionem minitan­tem milites conduceret, subsidiumque acquireret. (Reg. CCLXXXI.)

Next

/
Thumbnails
Contents