Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
seu designabant quaedam beneficia, quorum collationem, cum vacarent, dispositioni suae inantea reservabant. 1 Usus hic communis etiam in Hungaria, quae caeteroquin antiquioribus etiam temporibus, iuris canonici universalis legibus paruit, locum obtinebat. Sedes archiepiscopales et episcopales, prout in universali ecclesia ubique, ic etiam apud nos per Capitulorum electionem suos obtinuerant praesules. 2 Reges nihil plus postulabant, quam, ut assensum suum expeterent.3 Ab anno primo saeculi XIV. ducit initium reservatio sedium episcopalium Hungáriáé, et quidem duplici modo: aut vita praesulis durante, quomodocunque vacatio subsequatur beneficii, Pontifices denominationem sibi vindicant successoris; 4 aut generaliter edicunt fore, ut provisio cuiuscunque archiepiscopatus et episcopatus, cuius praesul ad alteram ecclesiam transfertur, ad ipsos pertineat, iure electionis Capitulorum utroque in casu suspenso.s Carolus Robertus huic rerum statui acquievit. Imo anno 1333 ipse rogavit Summum Pontificem, ut episcopatum Jauriensem dispositioni suae reservet; optabat etenim, ut hanc sedem filius suus illegetimo thoro natus, Colomannus, adipisceretur. Nec successores eius contra hunc modum provisionis per Curiam Romanam constitutum aliquid fecere. Capitula tamen non tam facile acquieverunt iacturae iuris sui. Huius vigorem sustentare etiam tunc conamina adhibuerunt, quando reservatio pontificia obstiterat. Casum memória singulari dignum, hoc respectu, exhibet tomus praesens. Joanne Zudar episcopo Varadiensi adhuc vivente (1385—1395) denominationem succcessoris eius Bonifacius IX. sui juris esse decrevit. Attamen Capitulum Varadiense, hoc decreto nihili habito, statim post 1 Exempli gratia Honorius III. Papa (1216—1227) collationem duorum beneficiorum cuiuscunque ecclesiae Cathedralis dispositioni suae reservavit. 2 De electionibus sajculo XIII. celebratis disserit Ferdinandus Knauz in elucubratione, cui titulus: «A pozsonyi prépostság.» (Strigonii, 1880) pag. 68. sequ. ' Bela IV. anno 1245 exponit Innocentio IV. quod «de antiqua, et approbata Regni consuetudine hactenus pacifice observata in electionibus Pontificum assensus Regius debeat postulari.» (Fejér. Cod. Dipl. T. IV. Vol. I. p. 364.) 4 Hoc modo disponit verbi gratia Joannes XXII. Papa de episcopatibus Varadiensi, Jauriensi, Quinqueecclesiensi et Transilvano. Theiner. Monumenta Hung. Sacr. illustr. I. 502—3. 5 Quod et fecit. Theiner I. 553.