Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

1)90. ). NOVEMBRIS. de Calidis aquis de Suburbio Budensi, dicte diocesis, et sancti Stephani Regis Strigoniensis, domorum Sepulcri Dominici Jerosolimitani invicem canonice unitarum, ordinis sancti Augustini, quondam Damianum de Sancto Rege laicum inhumaniter interfecerat; nos attendentes, quod, veris existen­tibus supradictis, idem Petrus magistratu dictarum domorum, quem tunc temporis obtinebat, prout obtinet, reddiderat se indignum, tibi per nostras litteras dedimus in mandatis, ut vocatis dicto Petro et aliis, qui forent evo­candi, super premissis inquireres auctoritate nostra diligentius veritatem, et si per inquisitionem hujusmodi invenires, ita esse, eundem Petrum dicto magistratu sententialiter privares, et amoveres etiam realiter ab eodem, sicut de jure foret faciendum. Et etiam accepto, quod idem Thomas cupiebat una cum dilectis filiis fratribus dictarum domorum in dictis domibus sub regulari habitu virtutum Domino famulari, Nos tibi per alias nostras litteras mandavimus, ut eundem Thomam, si esset ydoneus et aliud canonicum non obsisteret, auctoritate nostra recipi faceres in predictis domibus, si in eis certus fratrum numerus non haberetur, et ex hoc domus ipse nimium non gravarentur, vei etiam si hujusmodi nume­rus ibidem forsan existeret, neque aliquis de dicto numero deesset, tunc alio­quin quamprimum aliquem deesse contingeret, in fratrem, sibique juxta ipsarum domorum consvetudinem regularem habitum exhiberi; ac de communibus earumdem domorum proventibus, sicut uni ex aliis dictarum domorum fratribus, integre provideri, ipsumque ibidem sincera in Domino caritate tractari. Et voluimus, quod ipse Thomas, quamprimum eundem ordinem foret expresse professus, vei annus probationis esset elapsus, aut si evidenter constaret ipsum absolute vitám voluisse mutare, vei si scienter habitum reciperet et per triduum gestaret professorum, canonicatum et prebendam ac Rectorem (sic), altaris sancti Regis Ladislai, siti in pre­dicta ecclesia beate Marié, quos tunc temporis obtinebat, prout obtinet, et quos extunc vacare decernimus, omnino dimittere teneretur, prout in ipsis litteris plenius continetur. Attendentes igitur, quod, sicut habét quam­plurimorum fidedignorum assertio, idem Thomas ad régimén dictarum domorum utilis et alias ydoneus esset, ac volentes ipsi Thome, premis­sorum meritorum suorum intuitu, gratiam facere specialem, Discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus, si per te dictum Petrum eodem magistratu sententialiter privari et ab eo amoveri contigerit, ut prefertur, dictum magistratum ab ecclesia Sepulcri Dominici Jerosolimitani dicti ordinis dependentem, et per canonicos ecclesie seu fratres ordinis pre­dictorum solitum gubernari, cujus fructus, redditus et proventus trecen-

Next

/
Thumbnails
Contents