Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

XCI. 1390. 27. Octobvis. Blasio Andreae Canonicatum ecclesiae Agriensis confert. (Anni I. Liber VI. f. 1.) Bonifacius etc. Dilecto filio Abbati Monasterii beate Marié de Saar, Agriensis diocesis, salutem etc. . . . Volentes itaque dilectum filium Bla­sium Andree, Rectorem parochialis ecclesie de Rabico, Agriensis diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gra­tioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus, si, per diligentem examina­tionem, dictum Blasium ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, ei de canonicatu ecclesie Agriensis . . . provi­deas. Non obstantibus, . . . quod idem Blasius parochialem ecclesiam pre­dictam noscitur obtinere. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Kalendas Novembris Anno Primo. XCII. 1390. 27. Octobris. Thomae Johannis Canonicatum in ecclesia Quinqueecclesiensi confert. (Anni 1. Liber XII. f. 199.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie beate Marié Albere­galis, Vesprimiensis diocesis, salutem etc. ... Volentes igitur dilectum filium Thomam Johannis, clericum Agriensis diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu favore prosequi gratioso, Discretioni sue . . . mandamus, quatenus, si, per diligentem examinationem, eundem Thomam ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, ei de canonicatu ecclesie Quinqueecclesiensis . . . provideas. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quinto Kalendas Novembris Anno Primo.

Next

/
Thumbnails
Contents