Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

vacent, . . . volentes tibi . . . gratiam facere specialem, canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . decem marcharum argenti . . . valorem annuum non excedunt, . . . conferimus. Non obstantibus, . . . quod nuper tibi, ut asseris, de canonicatu, sub expectatione prebende ac dignitatis, personatus vei officii, ecclesie Agriensis gratiose concessimus provideri. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Septimo Kalendas Novem­bris Pontificatus nostri Anno Primo. Simili modo. Venerabilibus fratribus Tudensi et Waciensi Episcopis ac dilecto filio Preposito Monasterii de Jazo per Prepositum soliti guber­nari, Strigoniensis diocesis, . . . Dátum ut supra. LXXXIX. 1390. 26. Octobris. Georgio Antonii Canonicatum in ecclesia Vesprimiensi confert. (Anni I. Liber CLXXX. f. 32.) Bonifacius etc. Dilectis filiis Tikoniensi ac de Zhircz Monasterio­rum Abbatibus ac Lectori beate Marié Albaregalis, Vesprimiensis diocesis salutem etc. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Georgius Antonii clericus Vesprimiensis fidedigno com­mendatur testimonio, nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam libe— rales. Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et prebenda ecclesie Vesprimiensis, quos quondam Emericus Parui ipsius ecclesie canonicus, dum viveret, obtinebat, per ipsius Emerici obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacent ad presens et tanto tempore vacaverint, quod eius collatio iuxta Lateranensis statuta concilii ad Sedem Apostolicam legitime devoluta existat, licet bone memorie Benedictus Episcopus Ves­primiensis fructus et proventus ipsorum canonicatus et prebende usibus trium Rectorum altarium, in dicta ecclesia sitorum, de facto, ut asseri­tur, applicarit, Nos volentes dicto Georgio, premissorum meritorum suo­rum intuitu, gratiam facere specialem Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . si, vocatis huiusmodi Rectoribus et aliis, qui fuerint evo­candi, reppereritis ita esse, canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . quadraginta florenorum auri, . . . valorem annuum, ut asse­ritur, non excedunt, dummodo tempore date presentium non sit in eis

Next

/
Thumbnails
Contents