Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
LXXXII. 1)90. ii. Octobris. Ladislao Michaelis de Halas Canonicatum in ecclesia Colocensi confert. (Anni I. Liber VI. f. 27$.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis • Abbati Monasterii sancti Salvatoris Saksardiensis ac Preposito ecclesie sancti Laurentii de Hay, Quinqueecclesiensis et Colocensis diocesis, salutem etc. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Ladislaus Michaelis de Halas, clericus Colocensis diocesis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et prebenda ecclesie Colocensis, quos dilectus filius Blasius Egidii de Pest, fráter domus sancti Pauli primi heremite sancti Laurentii, ordinis sancti Augustini Vesprimiensis diocesis, tunc temporis obtinebat, ex eo vacaverint et vacent ad presens, quod idem Blasius eandem domum ingressus, in ea regularem professionem, per fratres dicte domus emitti consultam, emisit, Nos volentes dictum Ladizlaum . . . favore prosequi gratioso, Dicretioni vestre ... mandamus, quatenus vos . . . canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus, redditus et proventus quadraginta florenos auri . . . valorem annuum, ut ipse Ladislaus asserit, non excedunt, si, ut premittitur, vacant, etiam si dispositioni apostolice specialiter reservati existant, dummodo tempore date presentium non sit in eis alicui specialiter ius quesitum, . . . auctoritate nostra conferre et assignare curetis. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Ouinto Idus Octobris Anno Primo. LXXXIII. 1)90. 12. Octobris. Nicolaum Thomas de Salankemen in Capellanorum Pontificiorum numerum recipit. (Regest. Bullarum. Vol. 312. f. 233.) Bonifacius etc. Dilecto filio Nicolao Thome de Salankemen ordinis fratrum Minorum Professori, Capellano nostro salutem etc. Virtutibus