Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

preposituris, cuius fructus . . . centum et viginti marcharum argenti ... valorem annuum non excedunt, etiamsi prepositura ipsa dignitas princi­pális et curata existat, si qua vacet ad presens, vei cum vacaverit, quod tu . . . infra unius mensis spatium, postquam tibi . . . vacatio illius inno­tuerit, duxeris acceptandam, conferendam tibi post acceptationem huius­modi, . . . donationi apostolice reservamus. Non obstantibus, . . . quod canonicatum et prebendam ac archidiaconatum de Doboka in ecclesia Albensi, Transilvane diocesis, que dignitas est, et quarum omnium fructus . . . sexaginta marcarum argenti... valorem annuum non excedunt obtines Volumus autem, quod quamprimum vigore presentium preposituram huiusmodi fueris pacifice assecutus, archidiaconatum predictum . . . dimittere tenearis. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum sexto Idus Junii Pontificatus nostri Anno Primo. Simili modo. Venerabili Fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Pre­posito Vesprimiensis ac Cantori sancti Martini in Sippus, Strigoniensis dio­cesis, ecclesiarum . . . Dátum ut supra. LXXIX. 1390. 19. Septembris. Gregorium Luce Canonicum Bosnensem in Capellanorum Pontificiorum numerum recipit. (Regestr. Bullarum. Vol. 512. f. 212.) Bonifacius etc. Dilecto filio Magistro Gregorio Luce canonico Eccle­sie Bosnensis Capellano nostro salutem etc. Virtutibus clarens . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum XIII. Kalendas Octobris Pontificatus nostri Anno Primo. S. de Aquila. B. de Fontanellis. N. de Piperno.

Next

/
Thumbnails
Contents