Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
sollicitis impendere studiis non desistit, nec non vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, quibus personam suam, tam familiari experientia, quam fidedignorum testimoniis, iuvari percepimus, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et prebenda ac prepositura ecclesie Colocensis ex eo vacaverint et vacent ad presens, quod dilectus filius Nicolaus Michaelis ordinis fratrum Heremitarum sancti Augustini professor, tunc secularis clericus existens, et dictos Canonicatum et prebendam ac preposituram obtinens, ordinem ipsum ingressus in eo professionem regularem emisit, Nos volentes eidem Bartholomeo, qui etiam Acolitus et Cubicularius noster ac litterarum apostolicarum Abbreviator existit, premissorum intuitu, gratiam facere specialem, Discrecioni tue ... mandamus, quatenus vos . . . dictos canonicatum et prebendam ac preposituram, quorum fructus, redditus et proventus octvaginta marcharum argenti puri, secundum communem extimationem, valorem annum, ut ipse Bartholomeus asserit, non excedunt, eidem Bartholomeo . . . conferre et assignare curetis . . . Non obstantibus, .. . quod idem Bartholomeus, ut asserit, archidiaconatum ecclesie Beneventane. cuius centum et viginti, nec non archipresbiteratum sancti Georgii de Castro Ayrole, Sancteagathe diocesis, ecclesiarum, cuius centum florenorum auri fructus redditus et proventus, secundum extimationem predictam, valorem annuum, non excedunt, canonice noscitur obtinere. Nos enim cum prefato Bartholomeo, ut preposituram predictam, si illám sibi presentium tenore conferri contingat, recipere et unacum archidiaconatu et archipresbiteratu huiusmodi, que dignitates sunt, retinere libere et licité valeat, dispensamus, proviso, quod prepositura, archidiaconatus et archipresbiteratus huiusmodi debitis non fraudentur obsequiis et animarum cura, si qua illis imminet, nullatenus negligatur. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio Nonas Junii Anno Primo. LXXVIL 1390. 8. Junii. Laurentium Dominici de Terebes in Capellanorum Pontificiorum numerum recipit. (Regestr. Bullarum. Vol. 312. f. 211.) Bonifacius etc. Dilecto filio Magistro Laurentio Dominici de Terebes, canonico ecclesie Waradiensis, Capellano nostro salutem etc. Virtutibus