Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
LXXIII. 1390. íj. Április. Michaeli Detrek Canonicatum in ecclesia Vesprimiensi confert. (Anni I. Liber XIII. f. 204.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie beate Marié Virginis Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, Salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Michaelem Detrech canonicum ecclesie beate Marié Virginis Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus, si, per diligentem examinationem, dictum Michaelem ad hoc ydoneum esse reppereris, eidem de canonicatu ecclesie. Vesprimiensis . . . provideas ... et, si per examinationem eandem, dictum Michaelem . . . ydoneum ad obtinendum dignitatem, personatum vei officium esse reppereris ... prebendam nec non dignitatem, personatum vei officium ipsius ecclesie Vesprimiensis, cum cura vei sine cura, dummodo dignitas ipsa in eadem ecclesia maior post pontificalem non fuerit; et si forsan ita esse non inveneris . . . dummodo ipsum alias post eandem examinationem ad hoc ydoneum esse reppereris, super quibus tuam conscientiam oneramus, prebendam ac officium sine cura dumtaxat, si que vei si qui aut si qua in predicta Vesprimiensi ecclesia vacant ad presens, seu cum simul aut successive vacaverint, quas vei quos aut que idem Michael . . . infra unius mensis spatium, postquam sibi . . . vacatio illarum vei illorum innotuerit, duxerit acceptandas vei acceptandos seu acceptanda, conferendas vei conferendos seu conferenda eidem Michaeli post acceptationem huiusmodi donationi tue . . . reserves . . . Non obstantibus, . . . quod dictus Michael, ut asserit, canonicatum et prebendam dicte ecclesie beate Marié Virginis Albaregalis noscitur obtinere. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimoseptimo Kalendas Maii Anno Primo.