Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
Quum Fr. GENTILIS de Monteflorum purpuratus curiae Romanae legátus a latere, fatorum nostrorum curriculo fortiter manum suam intersereret, tunc res moresque gentis nostrae praecipites, in illud iam ultimi discriminis tempus devenére, quod passim dissolutio rerum publicarum atque interitus excipere sólet. Societatis civilis ordines ac status quotquot fuerant, miserrimam animorum depravationem praeseferunt; et quamvis haec tempóra sint a nobis remotissima, nec uberiora argumenta eorum praesto habeamus: indicia tamen omnimodae hujus dissolutionis deprehenderimus quam certissima. «Praeteritorum exhibitio temporum, — ita Bonifacius P. VIII. ingemiseit — ad memóriám revocata demonstrat, quod nobile regnum Ungariae valdeque difíusum, multa plebium generositate refertum, postquam divinitus inspiratum íidem Christi suscepit, quasi optima terra fructus optimos protulit, palmites produxit electos, praesertim personas utriusque sexus a dicti regni domo regia procedentes, utique sanctitate praeditas, multa virtutum varietate donatas, quae quasi lucernae ardentes, non sub modio, sed supra candelabrum positae, non solum circumpositis regionibus suae beatitudinis difFuderunt exempla, sed longe lateque per orbem, ex quibus per apostolicam sedem etiam nostris tempöribus sanctorum catalogo sunt adseriptae. Habuit enim ipsum regnum viros scientiae eminentis in clero, laicos robustos in bellicis . . . Sed proh dolor! dum in praesentiarum regnum ipsum respicimus, et miserabilem statum eius, et quantum a priori felici statu defluxit, et a statu cecidit glorioso, diligentius intuemur, formidamus merito et valde timemus, ne regnum ipsum temporaliter in magna dispendia, et spiritualiter in magna pericula dilabatur, quibus nisi dextera Domini faciente virtutem et per apostolicae sedis providentiam obvietur, regnum idem vix adiieiet ut resurgat.» 1 i Bullám hanc Bonifacii VIII. a. 1299. die 28. Januarii v. in Augustini Theiner «Monumenta Hungáriára Sacram illustrantia» T. I. Nr. 616.