Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
Sed quemadmodum, quidquid de ordine s. Clarae scimus, archivo regnicolari debemus, ita per bibliothecam comitum de Festetich in Keszthely privilegiorum ordini s. Pauli, primi eremitae, concessorum cognitionem sumus consecuti. Manuscriptum autem, quod «Inventarium privilegiorum domorum ordinis Heremitarum s. Pauli» inscribitur ibidemque custoditur, in duas partes divisum est. In una enim parte possessiones universae ordinis s. Pauli, addito summario diplomatum huc spectantium, enumerantur, in altéra autem litterae eidem ordini datae ad verbum proferuntur, in quibus erant etiam privilegia illa, quae Cardinalis Gentilis dederat (v. infra n. XLVI, LV. et LXXVIII.). Confectionem autem codicis in médium saeculum XVI. incidere verisimile est, unde fit, ut, quamquam tempus eius natale ab initio saeculi XIV. longissime disiunctum est, tamen, deperditis ipsis archetypis, hunc codicem fontem primarium esse, unde história ordinis s. Pauli manarit, existimari oporteat. Exstant praeterea in collectione diplomatica Musai Nationalis Hungarici duo monumenta, quibus, quae Cardinali Gentili cum Benedicto, episcopo Transsilvano, intercesserit necessitudo, declaratur. Horum unum est privata epistola Cardinalis Gentilis de interdicto partibus Transsilvanis imposito deque solvenda procuratione ad episcopum scripta (v. n. LXXIX.). Alterum autem, per conventum de Kolosmonostora transscriptum, continet appellationem ab eodem episcopo interpositam adversus taxationem procurationis sibi et ecclesiae suae imperatae (v. n. LXXXIII.). Quod posterius per conventum Cruciferorum de Calidis Aquis transscriptum etiam in archivo capituli Albensis Transsilvani reperitur. Quod ad archiva ecclesiastica Hungarica attinet, capitidum Posoniense duobus monumentis (v. n. LXXXV. et LXXXVI.), Scepusiense uno (v. n. LVII.) archivumque archiabbatice s. Martini de Monté Pannónia item uno (v. n. XLV.) auxerunt hanc collectionem. Quae omnia diplomata ad eas referuntur ecclesias, in quarum tabulariis reperiuntur. Neque vero silentio praetereundum esse videtur, Danielem Farlati in libro illo, qui «Illyricum sacrum» inscribitur, nonnulla Cardinalis Gentilis diplomata divulgavisse, quae etiam eo, quo ipse vivebat tempore, in tabulariis ecclesiarum Spalatensis et Traguriensis autographa exstabant; sed cum, temporis decursu ipsis autographis loco incerto repositis, hanc collectionem quam plenissimam esse cuperemus, textum illorum ex Danielis Farlati libro formulis typographicis repetendum curavimus. (V. litterae n. XVI., XVII., XXIV, LXXXIV.). * * *