Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

et ad replieandum contra eam, si voluerit, et utrisque procuratoribus ad procedendum in dicta causa, ut de iure fuerit, ad diem Sabati proxime futurum. Die Lune, XVI. dicti mensis, retulit Zuccha nuncius iuratus dicte curie, se citasse heri de mandato dicti domini auditoris Vagnolum pro­curatorem substitutum predictum, ad petitionem dicti magistri Philippi, quod hodie in vesperis veniret ad procedendum in dicta causa, ut de iure esset. (Pro capitulo.) Eodem die Lune, in vesperis, comparentibus dictis procuratoribus substitutis utriusque partis in iudicio coram domino auditore predicto, dictus magister Philippus, replicando verbotenus contra exceptionem predictam, dixit, exceptionem ipsam non procedere, nec litis contesta­tionem impedire de iure, quia iniurie et excessus patrati et commisse, ut in dicto libello continetur, patrati et commisse sunt in persona capituli, et sic de iure capitulum, etiam sede vacante, de ipsis agere potest, et in iniuriarum actionem huiusmodi intentare. Qui magister Philippus, interrogatus per dictum dominum auditorem, si vellet replicare in scriptis, respondit, quod non. Sicque in continenti dictus dominus auditor assignavit terminum utrisque dictis procuratoribus ad diem Mer­curii proxime futurum in vesperis, ad allegandum, quicquid voluerint, et disputandum super predictis, et alias in dicta causa, ut de iure fuerit, procedendum. (Pro utrisque.) Die Mercurii, XVIII. dicti mensis Junii, dictus dominus auditor prorogavit ex causa dictum terminum, presentibus dictis procuratoribus utriusque partis, ad cras in vesperis in eisdem finibus. Item die Jovis, XVIIII. dicti mensis, similiter dictus dominus auditor ex causa, presentibus dictis procuratoribus utriusque partis, ad cras dictum terminum in eisdem finibus prorogavit. (Pro utrisque.) Die Sabati, XXI. Junii, predicte indictionis, comparuerunt dicti procuratores utriusque partis in iudicio coram dicto domino auditore, et post multa dicta et allegata hinc inde per advocatos utriusque partis super libello, exceptione et replicatione predictis, dictus dominus auditor assignavit terminum predictis procuratoribus substitutis utriusque partis ad diem Mártis proxime futurum ad comparendum coram eo, audituri

Next

/
Thumbnails
Contents