Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

non obstat, quia tempóra appellationis, infra que debuit causa appellationis decidi, sunt omnino elapsa. Sicque petebat cum instantia, procedi ad litis contestationem super dicto libello, exceptione predicta opposita, tanquam frivola, non obstante. Qui magister Philippus interrogatus per dictum dominum auditorem, si vellet replicare in scriptis, respondit et dixit, quod non. Et in continenti dictus dominus auditor assignavit terminum utrisque procuratoribus predictis ad diem Mercurii in vesperis proxime futurum, ad allegandum, quicquid voluerint, super predictis hinc inde, et alias in dicta causa, ut de iure fuerit, procedendum. (Pro utrisque.) Die Mercurii, XVIII. dicti mensis Junii, dictus dominus auditor prorogavit ex causa dictum terminum, presentibus dictis procuratoribus utriusque partis, ad cras in vesperis in eisdem finibus. (Pro utrisque.) Item die Jovis, XVIIII. dicti mensis, similiter dictus dominus auditor ex causa, presentibus dictis procuratoribus utriusque partis, ad cras dictum terminum in eisdem finibus prorogavit. (Pro decanis.) Die Sabati, XXI. mensis predicti, comparuerunt dicti procuratores utriusque partis in iudicio coram dicto domino auditore, et post multa dicta et allegata, tam per advocatos utriusque partis, quam procuratores eosdem, super libello, exceptione et replicatione predictis, dictus dominus auditor assignavit terminum dicto Vagnolo, nomine quo supra, ad producendum litteras, si quas habét, super prosecutione appellationis facte, ut dicitur, in Romana [curia] pro parte dicti capituli de Sebus, prout in exceptione dictus Vagnolus posuit supradicta, et ad procedendum in dicta causa, ut de iure fuerit, ad diem Lune proxime futurum. (Pro decanis.) Die Mercurii, XXV. dicti mensis Junii, comparentibus in iudicio coram dicto domino auditore predictis procuratoribus substitutis utriusque partis, dictus Vagnolus, nomine quo supra, exhibuit et dedit litteras apostolicas, impetratas et obtentas in Romana curia super appellatione, de qua fit mentio in sua exceptione supradicta, petens se absolvi dicto Monum. Vaticana. Series I. Tom. II. 2 2

Next

/
Thumbnails
Contents