Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
1)09. 8. JAN.—j. JUL. 245 littere, si sint homines bone vite, faciunt plenam probationem in tali articulo, in quo predicte littere sunt producte. Interrogatus, quomodo scit, — dixit idem, ut supra, et dixit, quod si ipse testis esset iudex in causa, ipse pronunciaret secundum talem predictam probationem, et predictas plures et plures litteras, si verum esset, quod continerent in casu predicto, sed non in omnibus casibus; dixit etiam, quod littera unius solius plebani autentici et auctoritatis, ut puta plebani Budensis, qui de consuetudine habuit ab antiquo et habét plenam in predicto casu probationem, induceret. Interrogatus, si littere prelatorum vei aliorum faciunt fidem, confecte de eo, quod dictum factum vei gestum non est coram eis, de consuetudine dicti regni, — dixit, quod tales littere nullo modo valent, nec ipse vidit unquam de ipsis litteris. Item interrogatus super ultimo articulo de publica fama, — dixit, vera esse, que in ipso articulo continentur, quo ad predicta testificata per eum. Interrogatus, quomodo scit, — dixit, quia est notorium in toto regno. Interrogatus, quid est publica vox et fama, — dixit, quod est illud, quod omnes communiter sciunt ita esse, sicut dixit. Dominus Paulus prepositus Scepisiensis testis, interrogatus super primo articulo, qui incipit: In primis &c. — dixit, se hoc tantum inde scire, quod littere baronum talium, ut puta comitis palatini, iudicis regie curie, sed aliorum inferiorum nescit, faciunt fidem de hiis, que ordine iudiciario facta sunt coram eis in causis laicorum vei clericorum, si attentasset clericus contra laicum causam habere coram predicto palatino vei iudice super aliqua repetenda, et e converso; et in tali casu, seu de tali causa littere predictorum palatini et iudicis fidem faciunt in foro ecclesiastico de consuetudine dicti regni. Interrogatus, quomodo scit, — dixit, quod per totum regnum sic servatur, et ipse testis aliquando fűit iudex regis, et in ipso iudicatu pluries iudicavit secundum talem consuetudinem. Interrogatus, in quorum causis, quando et ubi, et quibus presentibus, — dixit, se non recordari. Item interrogatus super II. et III. articulis, sibi lectis diligenter et distincte, — dixit, se nichil scire. Item interrogatus super IIII. articulo sibi lecto, lectis etiam sibi litteris, de quibus facit ipse articulus mentionem, — dixit, quod credit, quod ipse littere non faciant plenam fidem, eo quod non requisti a iudice eorum, testimonium protulerunt, sicut ipse littere indicant, eo etiam, quod similes litteras in casu simili nunquam vidit. Item interrogatus super V. articulo, sibi lecto diligenter, — dixit idem, ut supra in primo articulo,