Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Ijoy. 8. JAN.-J. JUL. prelatorum aut baronum aut comitum aut universitatum habent de con­suetudine regni Ungarie robur firmitatis, confecte de eo, quod factum non est coram eo, qui litteras ipsas concedit, — dixit, quod credit, quod non valeant, nec aliquam habeant firmitatem. Et ipse dominus episcopus testis litteras tales non daret alicui, quia videtur sibi, quod omnino falsé essent; nec vidit adhuc de talibus litteris ipse, prout recordari potest, nec unquam vidit, nec audivit, talibus litteris scienter iidem aliquam adhiberi. Item interrogatus super VII. articulo, qui incipit: Item quod inter predictum capitulum &c. lecto sibi diligenter, — dixit, se nescire. Item inter­rogatus super VIII. articulo, qui incipit: Item quod a dicto tempore citra &c. — dixit, se nescire, quia non est conversatus cum eis, quia licet sit in confinibus ipse testis, scilicet diocesis eius cum dictis Transil­vanis, sunt tamen in medio montes excelsi et nemora magna. Item interrogatus super VIIII. articulo, qui incipit: Item quod homines laici &c. lecto sibi diligenter, — dixit, quod credit eo, quod homines de Cibinio habent ibi tantam potentiam, quod dictum capitulum non posset ipsis resistere. Item interrogatus super X. articulo, — dixit, se nescire. Item interrogatus super ultimo articulo de publica fama, — dixit, se nichil scire. Venerabilis in Christo páter, dominus Ladislaus episcopus Sirmiensis testis, interrogatus super primo articulo, qui incipit: In primis &c. — dixit, se hoc tantum inde scire, quod littere talium baronum, ut puta comitis palatini, iudicis curie regis et bani Sclavonie, de hiis scilicet, que acta ordine iudiciario sunt coram eis, quia sunt persone autentice, faciunt fidem etiam in foro ecclesiastico de consuetudine dicti regni. Interrogatus, quo­modo scit, — dixit, quia vidit hoc observari in curia regia in multis et diversis questionibus civilibus. Interrogatus, in quorum causis, — dixit, quod in causis domini archiepiscopi et ecclesie ac capituli Strigoniensis cum diversis personis habitis, de quibus non recordatur. Interrogatus, coram quo iudice, — dixit, quod olim coram iudice Paulo, et alias coram iudice Martino. Interrogatus, quanto tempore vidit dictam consuetudinem servari, — dixit, quod a triginta annis. Item interrogatus super II. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo &c. — dixit, se nichil scire. Item interrogatus super III. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo &c. — dixit, se nichil scire. Item interrogatus super IIII. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo &c. — dixit, se nichil scire, ostensis et lectis sibi litteris, de quibus facit ipse articulus mentionem. Item interrogatus super V. articulo, qui incipit: Item quod 31*

Next

/
Thumbnails
Contents